Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCVII. , S. 212
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCVII. , S. 212
CCVII.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dej. Dilectis filijs Consiiio et Co- muni lubicensi, ecclesie Romane deuotis, salutem et apostolicam || benedictionem. Sacrosancta Romana Ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit et, ne || prauorum hominum molestijs agitentur, eos, tanquam pia mater, sue protectionis munimine confouere. Ea propter, j| dilecti in domino filij, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas uestras cum omnibus bonis, que in presentiarum rationabiliter possidetis aut iustis modis, prestante domino, poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti patrocinio communimus. NuIIi ergo omnino homi- num liceat hanc paginam nostre protectionis infringere, uel ej ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dej et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani, XIIII kl. Februarij, Pontificatus nostri anno vndecimo.
\ach rfem Originale, auf der Tre$e, roit anhdngender Bulle.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/778c581d-378f-437b-a084-3f2726cd4698/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success