Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCXXIII. , S. 226
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCXXIII. , S. 226


CCXXIII.
Uiris prouidis et honestis, Aduocato, Consulibus et communi Ciuitatis Lubicensis Luderus, || A. de foro, C. de vigle et B. frater suus, C. dictus vunden- got, C. filius Retberti ceterique || Consules cum vniuersitate burgensium Ciuitatis Zverinensis promptum et beniuolum per omnia et || in omnibus obsequium. Notum tam vobis quam omnibus presens scriptum visuris esse cupimus, quod causa illa, que vertebatur inter dominum Thidericum de Exsem militem, ex parte vna, et vos ex altera, in bono pacis et concordie amicabiliter est composita et taliter sedata, quod prefatus dominus Thidericus de Exsem Ciuitatem Lvbicensem et vni- uersos Ciues dicte Ciuitatis cum bona voluntate liberos dimisit et solutos; ita quod nec ipse, nec aliquis amicorum suorum de cetero sepedictam Ciuitatem aut aliquem Ciuium proinde molestare debet sev grauare, vel aliquatenus amplius impetere, de quo respectum ad nos habere debetis indubitatum. Vt autem verius credatis, pre- sentem paginam hinc inde conscriptam in sufficiens testimonium sigilli nostri muni- mine fecimus communiri. Datum anno domini Millesimo C^ Quinquagesimo Qu.mt<>} Ante festum beati Martini Episcopi. Amen.
1255.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCXXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/7ac9f46e-ee0e-481a-837c-c73105340768/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success