Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. »CXCI. , S. 643
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. »CXCI. , S. 643
![00000643.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000643.png)
![00000644.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000644.png)
»CXCI.
In dei nomine, Amen. Omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, Johannes dei gracia sancte Lundensis || ecclesie Archiepiscopus, primas swecie, salutem in domino. Vt ea, que fiunt in tempore, non euanescant || nec pereant tempore defluente, solent scripturarum et testium memorie commendari. Quare notum || esse uolumus vniuersis presentibus et futuris, nos eam consulibus et bur
624 1299. Jan. 25.
gensibus Ciuitatis lubicensis vniuersis iibertatis graciam contulisse, quod quociens- cunque perpetuis temporibus eos circa fines nostros, in temporalibus nobis subiectos, naufragium pati contingeret, omnia bona naufraga, que per se vel per alios saluare pot(u)erint, pleno iure sibi vendicent; precise namque volumus, quod omnia bona talia post naufragium illis attineant, quibus ante naufragium pertinebant. Que quidem bona vel eorum precium si peritura fuerint, si presentes non extiterint. quibus ea pertinent, per annum et diem eis integraliter seruabuntur et amplius, si venire nequiuerint legitima necessitate vel ignorancia prepediti. Et si bonorum eorundem aliqui veri possessores obierint in naufragio seu alio modo quocunque. quicquid de bonis huiusmodi saluatum fuerit, debet veris heredibus reseruar^ secundum exigenciam temporis prenotati. Si preterea in aliquo forsan naufragio submersi fuerint omnes in naue constituti, ita quod nemo superuixerit, heredibus et veris dominis eorundem bonorum illa reseruari debent, qui iustis documentis ea probauerint esse sua. In omnibus premissis saluo eis justo laboris precio, qui ad talia bona saluanda manum prebuerint adjutricem. Vt autem hec a nobis aut a nostris successoribus immutari non valeant nec infringi, presens scriptum sigillo nostro duximus muniendum. Datum Lubeke, anno domini M CC IVonagesimo nono. In conuersione sancti pauli.
Xaeh dem avf der Trese befindliehen Originale, mit daran hdngcndcm, sehr wohlerhaUenem erzbischoflichcn
Siegel nebst Contrasiegel.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) »CXCI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/7d3995d0-38aa-42dc-8287-426530545bdc/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success