Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCXXVII. , S. 587
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCXXVII. , S. 587


DCXXVII.
E(ricus) dei gracia danorum sclauorumque rex, Dux eslonie. Omnibus Estoniam inhabitantibus salutem et graciam. Mandamus omnibus [| apud vos, qui de bonis lybicensium, apud Wironiam naufragio perditis, aliquid leuauerunt, et
568 1295. Jan. 7.
hoc se leuasse confessi || sunt, prout in quibusdam litteris patentibus super hoc confectis continetur, vt infra festum beati Johannis baptiste iam proximo || futurum, videlicet festum natiuitatis eiusdem, coram nobis personaliter compareant, super dictis bonis facturi et recepturi, quod est juris, et hoc non omittant, sicut ulcionem regiam voluerint euitare. ' Datum Ripis, anno domini Millesimo Ducentesimo Nona- gesimo quinto, In die beati Kanuti regis et martiris. In presencia nostra, presen- tibus consiliariis nostris.
ISach der auf der Trese befindlichen Vrschrift, mit anhdngendem Siegel.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DCXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/82506ce0-9f1b-42c5-b62b-53d27b706ee9/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success