Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CXXI. , S. 140
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CXXI. , S. 140
CXXI.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dei. Dilecto filio . . , Electo ferra- riensi, apostolice sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem. || Ex parte dilectorum filiorum Judicum, Scabinorum et vniuersitatis Lubicensium transmissa nobis petitio contine|jbat, quod, cum nonnulli per litteras apostolicas trahant ipsos ad diuersos Judices et remotos, et propter infe||stationes multiplices et aggressiones hostiles, que ipsis ab ecclesie persecutoribus irrogantur, longius a suo municipio exire non audeant sine dispendio personarum et rerum, prouideri saluti eorum
1) Es betrifft diese Urkunde unstreitig die Schutz-Vogtci iiber Lilbeck, welche von den hol- steinischen Grafcn im Jahre 1247 ubernommen wurde. Da diese im Jahre 1246 aus Paris jiuruck- kehrten (Chronik des Detmar Th. 1. S. 123.), so diirftc die TJrliunde in dic Jahre 1246 oder 1247 fallen.
1247. Jan. 11.
super hijs a nobis humiliter supplicarunt. Cum igitur ijdem, sicut accepimus, inimicis ecclesie constanter obsistant, propter quod digni sunt gratia et fauore, discretioni tue presentium auctoritate committimus, ut predictis in deuotione sedis apostolice persistentibus, quod extra ciuitatem lubicensem per delegatos a nobis uel subdelegatos ipsorum ad iuditium de cetero trahi non possint, dummodo coram venerabili fratre nostro . . Episcopo lubicensi, eorum ordinario, paratj sint de se conquerentibus iustitiam exhibere, auctoritate nostra concedas, prout uideris expedire. Datum Lugduni, III Idus Januarii, pontificatus nostri anno quarto.
Xach dem Originale, mit anhdngender Bulle, auf der Trese
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/8534d154-9525-46dd-ab38-31773e826878/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success