Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCXCIV. , S. 384
CCCXCIV.
Johannes dominus de Kuch, miles, viris honorabilibus et honestis Judici, scabinis ac vniuersitati in1 Lubecke cum sincera dileccione salutem. Vobis vniuer- sis |j ac singulis, nec non omnibus, ad quos presentes littere peruenerint, notum esse cupimus, quod, si vobis ad partes nostras uenire contigerit, pro eo, quod opidum nostrum, scilicet || Grauiam, pertransire velitis ad meliorandum illud, vobis cum bonis uestris per terram nostram ueniendo et recedendo, vsque ad terram domini ducis braljbantie, firmum et securum concedimus conductum, presencium testimonio litterarum. Datum apud Kuch, Anno domini MC&LXX octauo, feria sexta ante ramos palmarum.
cccxcv.
Erich Glipping, Konig der Diinen und Slaven, bewilligt den Biirgern von Liibeck und den ubrigen Wendischen Stiidten, welche die Mdrkte von Huistanger auf Seeland besuchen, volle Zollfreiheit und fcslen Fricden. 1278. April 21.
Ericus dei gracia Danorum slauorumque rex. Ciuibus Lubicensibus, Wis- merriensibus, rozstokiensibus, Stralessundis, Gripeswaldis, Sthetynensibus ceterisque ciuibus, ac aliis uniuersis per slauiam constitutis Salutem et in domino dilectionem. Quia nundinas apud Hwitangherr in selandia singulis annis ad duas septimanas ante festum beati Johannis baptiste proximum et ad duas septimanas post idem festum volumus celebrari, sicut a nobis prius dinoscitur esse statutum et ordinandum*: Scire uos uolumus, qtiod omnes et singulos, ad dictas nundinas gracia mercandi declinantes, ab omni solutione thelonei dimittimus liberos et exemptos. Insuper scire debetis, quod apud omnes bonos et iustos, qui dictas nundinas uisitauerint, firmam pacem ad easdem nundinas ueniendi, ibidem pro negotiis suis expediendis commorandi, ac illinc recedendi Volumus obseruari, prohibentes ne quis dictam pacem infringat uel contra tenorem presencium aliquidfacere attemptet, sicut gra-
1) Felilt bei Sartorius.
2) Lies: ordinatum.
1278. April 21. 363
ciam nostram diligit inoffensam, et regiam effugere uoluerit ultionem. Datum saxsekoping, anno domini MCCLXXVIII, XI kal. mai).
Kach einer Abschrift im Bardcwic'schen Copiarius.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCXCIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/8580f148-f32a-4fac-affd-b5b02fdc1e58/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success