Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCIiXXXIV. , S. 377
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCIiXXXIV. , S. 377

CCCIiXXXIV.
Gerardus et filius eius Gerardus dei gratia comites holzatie. Omnibus, ad ijuos presens scriptum peruenerit, Salutem in domino sempiternam. Protestamur presentibus, nos, consiliariorum nostrorum consensu mediante, vendidisse rationa- biliter domui sancti spiritus ciuitatis lubicensis duos mansos in scursdorpe, qui overslag dicuntur vvlgariter, cum omnibus attinentiis eorundem, pratis, campis, pascuis, aquis, aquarum decursibus et plane cum omni commoditate juris et vsuum, sicut nunc competunt nobis eadem bona uel competere possent tempore postfuturo, obligati ad hoc, ut etiam hec bona libertemus et absoiuamus eisdem ab omni genere inpeticionis, quod posset forsitan aduenire; tamen tali addita con- ditione, quia nobis persoluerunt prouisores domus eiusdem (pro) predictis bonis quadraginta marcas denariorum lubicensium, Si infra decem annos immediate sequentes cum quadraginta marcis prompte pecunie reemerimus ipsa bona a pro- uisoribus memoratis, extunc nobis ipsa bona libera permanebunt; Si uero reemere noluerimus, sepedicta bona domus libere possidebit, et tunc super eisdem nostra bona priuilegia conferemus. Testes sunt fideles nostri: Emeke de santberge, Hin- ricus de szulen, Tymmo de bocwolde, Hinricus de kuren, milites, et Johannes, notarius comitis junioris, et alii quam plures. In cuius rei testimonium presens scriptum sigillis nostris duximus muniendum. Datum lubeke, Anno domini MCCLXXVII, in crastino inuentionis stephani.
IVach einem Copiarius dea Heiligen-Geist Hotpitalet.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCIiXXXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/988cc0f2-645c-4afb-877b-407d90218b3b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success