Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDLXI. , S. 441
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDLXI. , S. 441
CDLXI.
Vniuersis presentes litteras jnspecturis paulus dictus calkere et mattheus dictus hoft, opidani et scabini brugenses, || salutem in domino. Recognoscimus, quod in presencia nostra propter lioc personaliter constitutus bonifacius de orio, lombar- dus et || opidanus in brugis, Recognouit et Confessus fuit coram nobis sua sponte et non coactus, omni vi et metu || cessantibus, se Recepisse et habuisse brugis Centum viginti et octo libras grossorum thuronensium bonorum et legalium, nomine et ex parte Reinerii de orio, leodinensis Canonici, De Roberto de bursa opidano brugensi: quam quidem pecunie summam jam dictam Idem Robertus de bursa dedit et soluit jntegre antedicto bonifacio, nomine et ex parte Consulum Ciuitatis lubicensis, in festo beatorum. philippi et Jacobi nouiter transacto, sicut jn publico jnstrumento, super eadem pecunie summa confecto, plenius continetur, prout sepe- dictus bonifacius coram nobis asserebat. De qua vero pecunie summa et quanti- tate predicta, eidem bonifacio ad plenum soluta, promisit idem bonifacius antedictos consules in perpetuum quitos et liberos habere, ac de omnibus et singulis Rebus, que ad dampnum, Custum et scandalum antedictis consulibus vel ipsorum altero, de cetero vllo vmquam tempore accidere et occurrere possent causa solutionis predicte pecunie, absolutos tenere fideliter et jndampnes. In Recognitionem et testimonium omnium premissorum Nos scabini supradicti ad jnstantem supplica- tionem bonifacij de orio sepedicti presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus Roborari. Actum et datum brugis, Anno Incarnationis domini Millesimo Ducentesimo octuagesimo quarto, jn vigilia ascensionis domini, Testes veritatis sunt frater heinricus de metensi Ciuitate genitus, prior fratrum predjcatorum in brugis, et frater Johannes de Alveco, gardianus fratrum minorum eiusdem loci, qui propter maiorem firmitatem de predictis habendam sigilla sua presentibus apposuerunt eodem anno et die predictis.
53*
420 1284. Jun. 5.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDLXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/a1415870-5fb2-4a0e-955a-58b37757ef41/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success