Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCTI. , S. 211
CCTI.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dej. Dilecto filio . . , Abbatj de Reyneuelde, Cisterciensis ordinis, Lubicensis diocesis, salutem || et apostolicam bene- dictionem. Cum, sicut ex parte dilectorum filiorum, consilij et comunis Lubicensis, ecclesie Romane deuotorum, || fuit expositum coram nobis, clare memorie Romano^ rum Imperatores, qui fuerunt pro tempore, in ecclesie deuotione ma||nentes, eisdem consilio et comuni per sua duxerint priuilegia concedendum, ut ab Imperio, cui sunt immediate subiectj, alienarj uel infeudarj seu pignorj obligarj a nemine uale~ ant, prout in huiusmodi priuilegijs plenius dicitur continerj: Nos, ipsorum consilij et comunis deuotis precibus inclinati, quod ab eisdem Imperatoribus super hoc prouide factum est, ratum habentes et gratum, illud auctoritate apostolica duximus confirmandum. Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus iamdictos consilium et comune non permittas super hijs contra confirmationis nostre tenorem ab aliquibus indebite molestarj, molestatores huiusrnodi per censuram eccle- siasticam appellatione postposita compeseendo; Non obstante, si aliqui ex indulto apostolico excommunicarj aut interdici nequeant uel suspendi. Datum Lateranj, XVIII kl. Februarij, Pontificatus nostrj anno vndecimo.
.Xach dem Originale, auf dcr Trcse. Dic angehdngt gewescne Bulle fehlt.
190 1254. Jan. 19.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCTI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/a7b0e8e1-50ef-417e-ac5d-fcc84372d4e1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success