Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. «CXXII. , S. 584
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. «CXXII. , S. 584


«CXXII.
Ericus dei gracia Rex Norwegie. Fidelibus suis Erico dicto schedda et Hal- drodo Ceterisque || Consulibus Bergensibus suam graciam et salutem. Discreti viri Arnoldus dictus sapiens et Reynwardus || albus, Ciues lubicenses, suam ad nos que- rimoniam transmiserunt, quod vos ab eisdem Bergis ad duos annos || emistis decem dolea vini pro CXX marcis monete INoritane, et persoluistis eisdem XIX marcas de predictis denariis, centum vero et vna marca adhuc remanent insolute. Quare vobis districte precipiendo mandamus, quatinus dictis Ciuibus uel procuratori ipso- rum dictam pecunie summam, si tenemini, absque omni difficultate exsoluatis, cum ab eis per has litteras nostras fueritis requisiti, sicut graciam nostram diligitis inoffensam; uel tahter componatis cum eisdem, ne de vobis huiusmodi querimonia ad nos perueniat iterato. Datum Tunsberge, in Octaua beatorum Petri et Pauli apostolorum, Anuo Regni nostri Quintodecimo.
1M XXIII.
Testament des Liibeckischen Biirgers Hermann Liitteke. 1294. Aug. 14.
In nomine domini, amen. Ego Hermannus parvus, compos mente et cor- pore, sic meum facio testamentum. Si morte preventus fuero, do || sancto petro VIII solidos, et omnibus aliis ecclesiis in civitate et hospitali, cuilibet loco IIII solidos. Item V. marcas denariorum domesticis pauperibus ad || vestitum et calcios, per consilium meorum procuratorum. Item sorori mee Jutte II marcas denariorum. Item pueris mei generi Nicolai do || XV marcas denariorum. Item Nicolao, cognato mei uxoris, II marcas denariorum. Insuper volo, quod uxor tnea sit potens omnibus ineis bonis cum pueris meis, per consilium meorum procuratorum. Si autem uxor mea velit maritari per consilium meorum procuratorum, extunc pueri mei de meis integris bonis preanticipabunt XL marcas argenti, et postea de residuo uxor mea tollat medietatem omnium meorum bonorum, mobilium et immobilium et supellectilium. Residuam vero medietatem bonorum eorumdem pueri mei retine
1294. Aug-. 14.
bunt. Omnia premSssa stabilia conservabo, quin ipsis scienter contradicam. Pro- curatores constituo lutbertum drugehorn, Bertoldum de starlye, Ditmarum stalmen- ger et Arnoldum scriptorem. Testes sunt domini consules Bernardus de cosvelde et Johannes thodo. Actum anno domini lfocfiLXXXXIlil, in vigilia assumptionis mane.
Aach der Vrsehrift, auf der Registratur su Lubeck.
DCXXIl.
Erich (Menved), Kdnig der Ddnen und Slaven, Herzog von Estland, beurhundet, dass die Lubecher an der Anhaltung von Gutern des deutschen Ordens zu Kopenhagen unschuldig seien. 1294. Oct. 8.
Omnibus presens scriptum cernentibus Ericus dei gracia danorum sclauo- rumque rex, dux estonie, salutem in domino j| sempiternam. Intelleximus, quod viri venerabiles fratres domus theutonicorum in pryscia dilectis nobis ciuibus de Lybek || et ceteris ciuitatibus sclauie imputant et inpingunt, quod bona ipsorum in ciuitate kopmenhafn de ipsorum consilio j| sint detenta; vnde nos ad ipsorum ciuium de Lybek iusticiam, innocencie sue in hac parte testimonium perhibentes, scire volumus vniuersos, et per presentes protestamur, quod iidem ciues, vt vere nobis cOnstat, ipsorum bonorum detencionem nunquam consilio vel auxilio procurarunt, Immo sicut scimus prorsus sine ipsorum scitu fuit factum. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum nyburgh, anno domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo quarto, in profesto beati dyonisii, In presencia nostra et venerabilis patris, domini Johannis, roskildensis episcopi, testibus con- siliariis nostris.
AincA der auf der Trcse befindlichen Urtchrift. mit woKlerhaltenem Siegel. Rs bcfindet sich daselbst auch ein
Vidimus dieser Urkunde.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) «CXXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/aaa3bc8a-d103-4860-9294-4acd070c9ba2/charter>, accessed 2025-03-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success