Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXXIV. , S. 408
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXXIV. , S. 408


CDXXIV.
Honorabilibus viris et discretis, Dilectis amicis suis, Dominis Aduocato, Consulibus Ceterisque || burgensibus Lubicensibus, Consilium vniuersique burgenses Tromanenses Salutem et quicquid possunt amicicie || et honoris. Quia literas discretorum virorum, mercatorum Hispanie, Arragone, Nauarie, Portigal||lie, Gos- chonie et Provincie nobis propter utilitatem communem fauorabiliter declarastis, non parcentes || laboribus et expensis, prudentiam vestram non solum in hoc facto, verum in multis aliis ac diuersis multiplum commendamus, referentes discretioni vestre super premissis gratiarum uberrimas actiones. Cum itaque pronotatum negocium communiter tangat omnes, et merito debeat ab omnibus approbari, discre- tioni vestre duximus declarandum, quod communicato sano consilio nobis adiacen- tium Ciuitatum, ad factum tam laudabile faciemus, vestro consilio mediante, sicut vobis ac uniuersis mercatoribus noueritis expedire. Scimus enim et firmiter cre- dimus, presens negocium propter incrementum ac commodum omnium mercatorum principaliter attemptatum.
Auf der Biickseite: Honorabilibus viris, Dominis Consulibus Lubicensibus.
Nach der Vrschrift, auf der Trese.
1) Weffcn dicser Zcitbestimmung vergl. die Anmcrkungen unler No. CDXXI. und CDXXH.
1282. Marz. 387
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDXXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/ad216c89-96ba-4e7b-b745-32ffb8f7e73c/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success