Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DXI.VI. , S. 514
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DXI.VI. , S. 514


DXI.VI.
Omnibus presentes litteras inspecturis Guido de Nouauilla, prepositus de Masengeyo in ecclesia Carnotensi, litterarum domini pape Contradictarum || auditor, Salutem in domino. Noueritis, quod magister Radulphus dictus de Rinowe, procu- rator Aduocati, Consulum et vniuersitatis Ciuitatis || Lubicensis, in nostra presentia constitutus, habens ab ipso potestatem alium in Romana Curia substituendi pro- curatorem loco sui, prout in litteris || inde confectis sub anno domini MCCLXXXVIIII Martini plenius continetur, Substituit Magistrum Guidonem Nouariensem pro dictis Aduocato, Consulibus et vniuersitate in eadem Curia procuratorem loco sui ad
]) Lies: quibns. 2) Lies: quibus.
1290. April 15. 495
omnia et singula, que in literis continentur prefatis, dans eidem Magistro Guidoni potestatem et speciale mandatum, petendi, exigendi et recipiendi eius nomine omne salarium, sibi ab eisdem aduocato, Consulibus et vniuersitate debitum, ratione pro- curationum gestarum hactenus per eundem Rodulphum in dicta Curia pro aduocato, Consulibus et vniuersitate prefatis, et de receptis ipsius nomine finem et refutatio- nem faciendi, prout expostulat ordo iuris; Ratum habiturus et firmum, quicquid per dictum Guidonem super predictis actum fuerit seu etiam procuratum in Curia memorata. In quorum testimonium presentes litteras fieri fecimus audientie con- tradictarum sigillo muniri. Datum Rome, apud sanctam Mariam Maiorem, XVII kal. maii, Pontificatus domini Nicolai pape IIII anno Tercio, anno vero domini millesimo ducentesimo nonagesimo.
Auf dcr Riich8eilc steht: procuratorium vniuersitatis Lubicensis.
Nach dcm auf der Trete befindHchen Originale, mit gut erhaltencm Sifgel.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DXI.VI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/b07b0f17-c1a9-455a-95b2-501914fff87e/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success