Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DLIII. , S. 520
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DLIII. , S. 520



DLIII.
Viris discretis ac honestis, domino marquardo dicto de hildemer et domino aluino de lapide, Reynekinus [| Mornewech Seruicium beniuolum et paratum cum salute. Notum uobis facio, quod recepi hic || a holde rufo de Brunswich VclMarcas (et) XXXII Marcas pagementi, et Rogo vos, ut ei |J primo persoluatur, quia amicabiliter michi dedit. Scire debetis, dum primo veni, ibam et loquebar ad Robertum de borsa, et ita michi respondit, quod nichil michi daret ex parte eorum, de quibus iittere dixerunt, quia nichil eis Tenebatur; modo reprehensit se, et dicit, quod michi dabit ex parte alberti de bardewich CC Marcas pagementi. Item Recepi a domino Johanne Olden CCC Marcas pagementi. Hinricus hoppemant promisit michi dare CCCC Marcas pagementi. Johannes Loef promisit michi dare CC Marcas pagementi. Preterea Sciatis, quod X solidi sterlingorum in magnis Turonensibus valent XXXV sol. paratos2, et michi conuenit totaliter debita mea pagare in magnis Turnensibus; et ideo michi est nimis grauius3 eos pagare. VndeSciatis, quod quelibet inarcha puri argenti constat vobis XLVII solidos et III denarios flamesch, et idcirco sciatis, quod magnos Turnenses habere non possum marcham pro XXXV solidis, sed emere debeo marcham pro XXXV solidis et III denariis. Unde sciatis quod centum marchas puri argenti non possum pagare cum centum et LI marchis paga- menti. Noveritis, quod dedi goschalko paruo de crescedo CC marcas puri argenti, et Waltero Reslingere XC Marcas puri argenti. Item persolui Thome de Angelo de bruneswich LXXX marchas puri argenti. Item persolui Thyderico doring LX marcas puri argenti. Item persolui Cristiano noxel de maydeborch CC mar-
1) In der Urhunde stcht das C iibcr ilcm V.
2) Im Originale sieht: par 3) Dicses Wort ist zweifclhaft.
1290. Jul. 13. oOl
chas puri argenti. Item Thyderico Thurringho C marchas puri argenti. Conrado filio gerhardi stapel C marchas puri argenti persolui. Et modo venerunt Ciues de stendale, quos debeo pagare sicut prius potero. Si michi notum fecissent, Cum apud vos fui, quod tantam pecuniam debuissent, satis habuissem in foro de Tho- rolt de ciuibus nostris: modo commutauerunt; Sed« tamen spero in deo, quod bene debeo facere et de honore. Et ego eciam hic jacui XIIII dies post festum Johannis baptiste, quod nemo hic venit, qui deberet habere pecuniam. Sed modo in octo diebus totaliter venerunt, et ideo non fui prouisus, quia Timuy, quod nimis multum accepissem de pecunia et idcirco non prius aliquam potui vobis demandare. Scire debetis pro uero, quod nichil aliud habeo hic afferre, nisi in negocio vestro, quia Res mee totaliter misse fuerant in franciam, antequam veneram; et modo deberem esse in fransia, et non possum ex negocio vestro. Scire debetis, ex quo me intercepi de negocio vestro, deliberabo me sicut melius potero. Valete in domino. Si aliquid volueritis michi, rescribatis. Littera scripta fuit in die sancte margarete virginis.
In dorso steht: Domino Marquardo hildemari et domino alvino de lapide detur.
frach der auf dcr Trese befindlichen Vrtchrift.
DLIT.
Reinekinus Mornewech herichtet ahermals dem Rath zu Liibeck iiber die fiir dessen Rechnung zu Briigge erhobenen Gelder und zu leislenden Zahlungen. O. J.
(1290.) Jul. 25.
Discretis viris et honestis consulibus Lubicensibus, Domino marquardo hildemer et Domino alvino |j de lapide, et communibus consulibus Lubicensibus, Reinekinus mornewech quicquid potest |j promocionis et honoris. Sciat vestra discretio veneranda, quod sustuli hic brugis CCC [| marcas pagimenti et XXXIII marcas pagimenti de domino Johanne antiquo et Wesscelo fratre suo, Rogans vos, quatenus predictis domino Johanni antiquo et Wesscelo, fratribus, satisfaciatis de tanto argento, ut predictum est, videlicet CCC marcas pagimenti et XXXIII marcas pagimenti. Item sciatis, quod sustuli de domino Hoeld D marcas pagi- menti et XXXII raarcas pagimenti. Prefatum argentum invenihic totum paratum, quod bene fuit ad profectum meum. quare Rogo uos, quatenus seruicii mei intuitu predictum argentum soluatis domino Hoeld ad uoluntatem suam. Item sciatis, in natiuitate Domini et dimidios Johannis baptiste, de nostra camera ministrabunt. Qui si premoritur et si domina Benedicta, mater ipsius superuixerit, illi tantum
502 1290. Jul. 23.
quod hinricus Hoppeman wlt mihi etiam dare CCCC marcas pagimenti, et dominus Johannes loef CC marcas pagimenti, et dominus robertus de bursa nichil mihi dedit. Preterea si mihi voluntatem vestram plenarie lubece dixissetis, quando de uobis equitaui, ita ut mihi modo demandastis, tunc me ad hoc possem melius ordinasse. Attamen faciam prout melius potero, et illi, qui debent habere argentum hic de me, nimis mali sunt ad soluendum, et nullum pagimentum volunt habere, Sed gros- sos turonenses; et grossi turonenses valent quelibet marca XXXV F.1 Fl. et plus. Item sciatis, quod misi uobis unum famulum per terram, qui uobis litteras portabit ex parte mea. Si aliquid volueritis, mihi rescribatis. Etiam sciatis, quod hic nichil habeo ad faciendum ex parte mea, quia nulla bona inueni mihi pertinentia, quod non est profectus meus quod sum hic 5 attamen libenter uolo facere profectum vestrum, prout melius potero. Valete in domino. Littera facta in crastino beate marie magdalene.
In dorso: Domino marquardo hildemer et domino alvino de lapide. Decima
littera.
Nach dem auf tlcr Trcse befindlichen Originale.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DLIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/b21b859e-c095-4a56-a325-84f6a174d187/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success