Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCCXXI. , S. 674
DCCXXI.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis, Amen. Dei gratia Johannes, Albertus et Ericus, Saxonie, Angarie et Westfalie Duces, Burchgrauiique Magede- burgenses j| et Comites Brenenses. Vniuersis christi fidelibus presens scriptura visuris vel audituris salutem in domino sempilernam. Ad vniuersorum tam pre- sentium quam futurorum noticiam volumus || peruenire, quod constituti in nostra presencia Godefridus et Johannes filius eius, dicti de Cremun, Ciues Lubicenses, et eorum pueri cum eorundem Amicis resignauerunt vnanimiter in manus Abbatisse et || Conuentus Ecclesie beati Johannis Ewangeliste in Lubeke mediam partem villarum Wuluestorpe, Beyendorpe et Blankense cum omnibus Juribus, libertatibus. exemptionibus et fructibus, sicut ipsam hactenus habuerunt, prout inferius est expressum, jure perpetuo libere possidendam. Nos igitur, huiusmodi resignationem mediante consilio vasallorum nostrorum omnium ratam habentes, volumus, quod dicta Abbatissa et conuentus Ecclesie beati Johannis Ewangeliste in Lubeke dicta bona cum pleno jure possideant ac proprietate. Judicium quoque maximum et minimum, colli et manus, et omnia intermedia, prout ea dicti Godefridus et Johannes et eorum heredes aliquamdiu absque alicuius impetitione possederant, in eis habeant cum agris cultis et incultis, siluis et lignis, pratis et pascuis, aridis et paludibus, viis et inuiis, aquis aquarumque decursibus et cum omnibus distinctionibus et limitibus, in diuisione ipsorum bonorum assignatis, nobis nostrisque successoribus vel vasallis, aut officialibus, cuiuscumque conditionis extiterint, seu quibuscunque aliis, nichil juris, iudicii aut violentie, de jure vel de facto habentibus in eisdero; Exactionem quoque precariam ac violentara maximam, mediocrem et minimam, et iricisionem porcorum eo modo, sicut nostri predecessores et nos ipsam habuimus, et magnum tractum piscature cum retibus, que waden communiter vocantur, in stagnis ipsis villis adiacentibus, et plane omnia iura et libertates, que vel quas olim nostri predecessores in ipsis bonis habuerunt, cuiuscunque nominis fuerint, predictam Abbatissam et Ecclesiam beati Johannis Ewangeliste in eis habere recognoscimus, vt eis tamquam bonis propriis et liberis iure perpetuo perfruantur. Si preterea intra sepes, agros et alias distinctiones, huiusmodi bonis assignatas,
1500. Marz 15. 655
quocurnque vocentur nomine, quocumque modo, vel per quemcumque aliquid con- tigerit iudicandum, illud per iamdictam Abbatissam et conuentum seu earum aduo- catum iudicabitur, nullo prorsus inde aliquid optinente. Si autem quisquam qualitercunque dixerit, quod intra eorum proprium non acciderit, et si villicus seu magister ciuium ipsorum, assumptis duobus conciuibus suis, iuramento confirmare voluerit, quod intra eorum proprium euenerit, eorum iuramento stabitur et sic talis exactio tunc cessabit, ita quod semper apud Abbatissam et conuentum iudicium perinanebit. Sed si in communi strata, quam herstrate vocamus, aut in communi villa, aliqua contigerint iudicium tangencia, illa, dummodo extra eorum proprium contingant, per nostros officiales et eas communi manu iudicabuntur, ita quod nostri officiales sine eis, et ipse sine nostris officialibus non valeant in talibus nobis communibus iudicio presidere: et quidquid inde prouenerit, illud inter nostros officiales, qui pro tempore nomine nostro fuerint, et eas equaliter diuidetur, ita quod nostris medietas, et eis alia medietas deputetur. Ceterum ab omni seruicio nobis et nostris successoribus de dictis bonis exhibendo ipsum monasterium, et bona predicta presentibus libertamus; volumus etiarn, vt si hostilis immanitas terram nostram inuaserit quacunque de causa, coloni dictarum villarum censum dominarum libere educant. Recognoscimus etiam, quod pecunia, pro dictis liber- tatibus et proprietatum juribus data, in redemptionem munitionis nostre Grabowe integraliter est conuersa. Insuper volumus sepedictis bonis preesse, ac ea in omnibus tueri et defendere, ac si omnia seruicia et iura nobis inde fierent, que umquam nobis sunt exhibita de eisdem. In cnins rei firmamentum et robur per- petuum presentem paginam sigillorum nostrorum patrocinio communimus. Huius rei testes sunt dilecti ac fideles nostri milites: Dhetleuus de Parkentyn, Hynricus et Johannes de Crummesse, Hartwicus de Rytzerowe, Hynricus de Parkentyn, Volcmarus de Gronowe, Hermanus de Tralowe, Ludeke Schacko; Consules Lubi- censes: Marquardus Hyldemari, Bernardus de Costuelde, Johannes albus, Johannes piscis et alii quam plures fide digni. Datum Louenborch, Anno domini M CCC, Idus Marlii.
Sach dem mit zwei Siegeln verschenen Originale, im Archive des St. Johannis-Kloslers.
1300. Miirz 15.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DCCXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/bc0bad3e-bcbe-4824-9d9c-609b51b8f3a0/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success