Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DLIX. , S. 525
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DLIX. , S. 525
DLIX.
Honestis viris et discretis, domino Marquardo hildemari et domino aluino de lapide burgimagistris in iubeke || et vniuersis consulibus eiusdem ciuitatis, Reynekinus Rd. I. 64
1290. Aug. 16.
niornewegh sue paruitatis obsequium ad queuis beneplacita || beniuolum et paratum. Supplico vestre honestati, rogans in quantum possum, vt Johanni de ypern, latori prejjsencinm, regratiari dignemini eo, quod vestri amore michi concessit ad vtilita- tem ciuitatis ducentas marcas et sexaginta marcas argenti, quas eidem Johanni de ypern reddere et soluere velitis infra quindenam post instans festum beati michaelis ad suam voluntatem, sine delacione vlteriori, quia talis est condicio inter nos; et si vobis det ulteriorem dilacionem, pro ea sibi [placeat] grates referre dignemini, Precipite mihi. Si autem vobis vlteriorem dilacionem dare nollet, et ad predictum terminum non esset solutum, ita quod exinde aliquid intraret dampnum seu graua- men, illud sibi restituere cum principali debito promisi, suo simplici verbo credendo, quia super hoc sibi tradidi litteras meas patentes, quas hospiti suo in brugis reli- qui custodiendas. Huius testes sunt bruno hereghelt et Johannes hochteleuen et johannes wliepont. Scriptum in crastino assumptionis beate marie virginis.
Xach dem auf der Trese befindlichen Originalc, auf dcssen Riickscite das Mornewechsche Siegel mit einem Pergamentstreifen, auf welchem geschrieben steht i Detur dorainis burgimagistris ct
consulibus in Lubclte.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DLIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/bfe3e9f0-cc57-486d-b27b-963c188da397/charter>, accessed at 2025-02-07+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success