Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCVI. , S. 313
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCVI. , S. 313
CCCVI.
Ericus Dej Gracia danorum sclauorumque Rex. Omnibus hoc scriptum cernentibus in domino salutem. Ob specialem amorem, quem || ad dilectos nobis ciues lybicenses ex sincero affectu gerimus, ipsorum deuocione multimoda exigente, Scire volumus vniuersos tam posteros || quam presentes, quod nos ipsis ciuibus ad nundinas nostras in skan^r declinantibus, hanc graciam concedimus specialem, quod ipsi Ciues tempore |j nundinarum predictarum apud falsterbothoe plenam iuris- dicionem super debitis et rixis, que dicuntur skoeldworth, inter ipsos personaliter vergentibus concedimus exequendam, et coram aduocato eorum, quem ipsi ibidem sibi ipsis prefecerint, finaliter terminandam. Hanc eis superaddentes graciam speci- alem, quod, quacumque die ad litus cum nauibus suis et merchnoniis applicauerint, siue sit dies festiua siue ferialis, naues suas exonerandi ac merces suas et res alias ad terram deferendi liberam habeant facultatem, super quibus ipsos mercato- res et alios res ipsorum huiusmodi deferentes per nuilum aduocatorum nostrorum volumus inpediri. In cuius rej testimonium presentes litteras ipsis contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum in concilio apud slagl^s, Anno domini MCCLXVIli, Nonas Julij tercio, Presentibus dominis Tukone Arusiensi, Johanne burglauensi dei gracia Episcopis, Nicholao prefecto lundensi, Johanne paruo, Nicholao dicto hake quondam maroscalco, Matheo de florthorp dapifero nostro ceterisque melioribus regni nostri consiliariis nostris.
37*
1268.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/c5761d83-e69d-47a8-a363-4c1a1026db5a/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success