Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDII. , S. 390
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDII. , S. 390
CDII.
Omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, Aduocatus, Consules et Commune Theutonicorum ciuitatis wisbucensis Salutem || in omnium saluatore. Notum esse cupimus vniuersis, quod nos et amici nostri speciales, vniuersi ciues et mercatores honojirifici Lubeke inhabitantes, tali pacto sumus ad(in)uicem confederati:
1280. Sept. 7. 369
si forte, quod absit, persone quecumque sublimiores || et inferiores in portu Tra- uene uel in Noresunt uel abinde usque in Nogardiam vel in toto mari orientali et in omnibus portubus et nauigii locis intermediis vbicumque, Nobis aut eis, aut eorum uel nostris conciuibus, aut ullis aliis Theuthonicis mercatoribus nobis de bono fauentibus Molestie, Grauaminis siue dampni quicquid intulerint: Illud nos et ipsi ciues Lvbecenses reformabimus aut ulciscemur Laboribus communibus et expensis, secundum nostrarum et suarum exigenciam virium, quemadmodum inter nos et eos communiter est condictum. Sed quia dicta confederacionis vnicio debet inter nos et eos per integros X annos, proxime nunc instantes, inuiolabiliter obser- uari, In euidens testimonium premissorum presentem paginam conscribi fecimus et sigilli nostri appensione firmiter communiri. Datum anno domini MCCLXXX, Sab- bato proximo ante Natiuitatem beate virginis Marie.
Nach der auf der Treie befindtichen Urschrift. Dtu Siegel hdngt nicht mehr am gelb und schicarzen Siegelbande.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/d0fbc18c-1b75-4087-bd03-15079ac9720f/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success