Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. (D\L. , S. 419
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. (D\L. , S. 419


(D\L.
Viris prudentibus amicis suis karissimis . . Judici, . . Scabinis,. . Consulibus et vniuersis . . |! Opidanis de Lubeke . . Judex, . . Scabini, . . Consilium et . . Ciues vniuersi || Colonienses quicquid possunt araicicie et honoris. Litteris vestris nobis directis || lectis et intellectis, vobis duximus rescribendum, quod ad omnia, que tangunt commodum vestrum et honorem, nos habebitis benivolos et paratos, mittentes vobis litteram nostram patentem, a tergo sigillatam, sicut nos rogastis. Et insuper regraciamur vobis pro eo, quod pro libertate in flandria tam pro vobis quam pro nobis recuperanda, curastis exponere labores et expensas, quarum ex- pensarum summam libenter sciremus, et quantum a nobis et . . Conciuibus nostris, bona ad libram competencia ementibus, requiritis de eadem. Siqui eciam de nostratibus sunt, qui Jus suum non soluerunt, prout de libra competit, libenter inducere volumus ad soluendum, dummodo nomina ipsorum nobis rescribatis; Vo- lentes in hiis et aliis vobis libenter complacere. Sigillo nostro minori sumus usi.
I) Dicscs Schrcibcn hczielit sich oflenbar auf die Vcrhandhmgen in Briigge, aiis denen die Waage- Ordnung Tio. CDXXXIV. hervorgegangen ist.
398 1283. Febr. 13.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) (D\L. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/d6a711bd-0d4b-43e6-9f09-1b7dcd3e63ea/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success