Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. WCCI. , S. 652
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. WCCI. , S. 652
WCCI.
Preterea nos frater Godefredus, preceptor ordinis fratrum Theutonicorum in lyuonia, considerata dictorum ciuium lubecensium || infatigata dilectionis con- stancia, quam non solum modernis temporibus, verum etiam in nostri ordinis origine circa nos exercuise noscuntur, non secundum hoc quod dicit philosophus: difficile esse in re prospera amicos probare || et in re aduersa amicos inuenire; equanimiter enim et in prosperis et aduersis non solum res sed eciam corpora sub periculo pro nobis exponere non pauescunt, prout singulorum || oculis patuit hiis diebus; ea propter de singulorum fratrum commendatorum, aduocatorum nostre prouincie, consilio et consensu omnia eorum priuilegia, cum singulis in huius pagine volumine conscriptis et ab antecessoribus nostris sibi ab antiquo concessis, in nomine domini confirmamus, adicientes ipsis de nouo eorumque posteritati jure perpetuo concedendo, vt emant et vendant annonam et omnium generum bona
i299. Jul. 24. 633
sicut nos et nostri fratres in omnibus ciuitatibus, opidis et villis et in omnibus locis nobis subiectis aut subiciendis, et ea contrecteht et educant sicut nosmet ipsi, in quibus nullum impedimentum aliquatenus faciemus; nec prohibebimus homines nostros, quin ipsi burgenses lubecenses eos conducant pro precio, ut eorum bona ducant cum vehiculis et nauibus aut alio modo eis seruicia faciant pro mercede, sicut cum eis poterunt concordare, quod extra semitas et vias in agris et campe- stribus et siluestribus locis terrarum nostrarum vndique ambulare, equitare et pro- gredi possint, ita quod eos in eo non reputabimus excessisse. Datum anno domini MCCXCIX, m vigilia beati Jacobi apostoh Maions.
Nach dem auf der Trese befindlichen Originale, mit anhdngendem Siegel.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) WCCI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/dc6ff943-10f3-4900-ac09-577aa46f8d0a/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success