Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XCVI. , S. 118
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XCVI. , S. 118

XCVI.
Advocatus, Consilium et commune Hammenburgensis Civitatis. Vniversis hoc scriptum cernentibus in perpetuum. Dignum censetur racioni nec absonum, ut ea, || quae rationabiliter geruutur in tempore, ne simul labantur cum tempore, scripti patrocinio roborentur, ne per invidorum possint calumpniam an||nullari. Proinde tam futuris quam presentibus declarandum duximus, quod nos cum dilectis amicis nostris, consulibus nec non || burgensibus lubicensis civitatjs, et ipsi nobiscum in hunc modum concordavimus, quod quicunque in civitate Hammenburgensi pro grandi causa sive modica, justa juris dictante sententia, proscribatur, et si forte idem proscriptus civitatem lubicensem ingrediatur, et actor cause ipsum inveniat et inpetat, si proscriptionem suam ipsis consulibus et burgensibus per nostras litteras indicaverimus, debet esse adeo ratum ac stabile, ac si eundem malificum testium civitatis nostre testimonio vinceremus. Volumus etiam et decrevimus, ut burgenses de Lubeke eodem jure in civitate Hammenburgensi perfruantur. Vt autem hoc factum ratum et inconvulsum permaneat, presentem litteram in huius facti testimonium sigilli nostri munimine roboramus. Datum apud Hammenburg, Anno gratie MCC Quadragesimo primo.
abschriftlich im Iiardcwic'schen Copiarius fol. 2U8,
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) XCVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/de572644-9bb0-4e8a-837e-dfa50ff78133/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success