Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CliXVIII. , S. 177
CliXVIII.
Barnim et Wartizlaus dei gratia Pomeranenses Duces. Vniuersitati Burgen- sium in Lubeke salutem in domino. Notum esse volumus vniuersis, quod omnibus ad terram nostram quacumque mercatione uenire uolentibus conductum concedimus in hunc modum, ut ab omni inpetitione indebita liberi maneant et securi. Ceterum si aliquis apud terram nostram naufragium sustinebit, bona ipsius libera integraliter damus eisdem, districtius inhibentes, ne quis ipsi molestias inferat uel grauamen. Datum Cholbergh.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CliXVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/e0826596-7106-4ce4-a20d-0da1f25aa23b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success