Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XXXVIII. , S. 72
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XXXVIII. , S. 72
XXXVIII.
X. dei gratia prepositus totusque conventus ecclesie sancti Viti in Tzevena. Omnibus hanc litteram inspicientibus salutem in eo, qui est salus omnium. Ne presentis temporis ordinatio posterorum latere queat conscientiam, notum esse vo- lumus tam presentibus quam futuri temporis successoribus, quod nos pro dilectione et favore dilecti amici nostri, domini J. Lubicensis decani, octo areas in oiuitate lu- bicensi sitas, et a domina Conegundi pie memorie nostre ecclesie collatas, prefato decano et eiusdem ecclesie canonicis pro viginti marcis argenti vendidimus. Vt autem hec nostra venditio rata et inconvulsa permaneat, hanc paginam inde con- scribi et sigilli nostri fecimus appensione muniri. Nomina autem testium sunt hec: Lvtmvndus, Hartmodus et Nicolaus sacerdotes, Heinricus plebanus de heslinge; Laici: Hermannus de borg, Radolfus, Burchardus, Odwinus et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M CC XXVI, in choro sancti Viti in Tzevena. Omnibus, eidem ecclesie in predictis areis et earum reditibus ad- versantibus, diuinam vltionem imprecamur.
JSach dem Originale im Domarchive zu Eutia. Das Siegel isl nicht mehr daran befindlich.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) XXXVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/ecbc8265-7ffe-46f5-a54a-3b05cd18298a/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success