Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XCI. , S. 114
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XCI. , S. 114
XCI.
In nomine Sancte et individue Trinitatis. Albertus dei gratia Dux Saxonie, Angarie || et Westfalie. In perpetuum. Multe rationabiles et honeste rerum tempora- lium acjjtiones solent plerumque cum lapsu defluere temporali ac tenebris cece obhvionis || inuolui, nisi aut testium fidei eas contigerit, aut fideli litterarum custodie deputari. Notum itaque esse cupimus tam presentis temporis quam futuri christi fidelibus universis, quod cum honorabiles viri Cives Lubecenses nobis obsequiosi
1) Lies: domina.
1241. Marz 12. 93
satis extiterint et devoti, nos eorum precibus inclinati Theloneum nostrum rectum, quod semper fuit solitum nobis dari, presentium attestacione dimisimus, et omnes de orientali mari ad occidentale mare, (que) Osterse et westerse wlgariter nun- cupantur, precise De lubeke deorsum sive inferius usque hamburch, et de hamburch sursum usque Lubeke per terram nostram cum suis mercimoniis sive simpliciter venientes vel redeuntes firma conductus nostri protectione seinper muniendos duxi- mus sub hac forma, ut de quolibet vase vini dentur duo solidi denariorum, de vase ung(u)enti unus solidus, de quolibet talento qualiumcumque rerum duo denarii. De allecibus uero non erit aliter, quam adhuc est et semper fuit, set stabit in statu sohto juris sui. Hoc denique jus per terram nostram venientibus ac redeuntibus tah via jdeo et tali jnterposita conditione donavimus, ut, si alias vias transierint, quam nostram, sicut prohabitum est, per terram, et ahqua forsan inde gravamina paci- antur, nos inculpabiies et inmunes esse uolumus. Hujus rei testes sunt: Vlricus Burgrauius, Bertramus pincerna, Henricus pincerna, Nicolaus de Cubeses, Theode- ricus advocatus, Gerardus falco et alii quam plures. Actum anno domini M CC XLI, IIII'° Idus Martii. Vt autem factum jstud nulla deinceps possit calumpnia perturbare, fitteram hanc inde conscribi fecimus et sigilli nostri munimine jnsigniri.
Nach der Urschrift, mit wohlerhaltenem Sicgel, auf der Trese.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) XCI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/ef3f41b5-3d54-4991-8f48-a22af01b48f6/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success