Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XCIII. , S. 116
XCIII.
In nomine Domini. Amen. Honorabilibus viris et discretis advooato, con- sulibus et universis burgensibus in Lubeke, nec non omnibus presens scriptum inspe||cturis advocatus, sculthetus, consules et universitas Susaciensis oppidi per- petuam utriusque vite salutem. Modernis et futuris presenti scripto || notum facimus et protestamur, quod discordia, que vertebatur inter burgenses Susacienses, ex una parte, et burgenses de Lubeke, ex altera, taliter || proborum et discretorum virorum provido mediante consilio, ad bonum pacis et compositionis, ad meram et stabilem concordiam est revocata: ita sane, quod inter ipsos ex utraque parte debet pri- stina et antiqua amicitia integraliter et per omnia conseruari. Vnde burgenses Lubicenses de cetero tenebuntur burgenses Susacienses et e converso burgenses Susacienses Lubicenses in omnibus et per omnia, sicut antea fecerunt, favorabiliter et benigne pertractare simul et promovere. Vt igitur hujus compositionis stabilita concordia rata et inconvulsa utrobique servetur, presentem paginam burgensibus Lubicensibus in hujus facti testimonium contulimus, sigilh Susacensis oppidi im- pressione munitam. Datum apud Susatum, anno dominice incarnacionis MCCXLI, V Idus Junij, videlicet primi et fehciani.
Aach dem avf der Trete bcfindlichcn Originale.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) XCIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/ffb5e110-2a24-45ba-90c1-778b8d05e110/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success