Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCXC. , S. 369
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCXC. , S. 369


CCCXC.
evangelistce 1329 (?) «Johannes dei gracia Bohemie Rex ac Lucenburgensis Comes fidelibus nostris dilectis . . Judici et Juratis in Ybantschitz graciam suam et omne bonum, Informati sumus
38*
300
per nonnullos sapientes, quod vos, et conciues vestros, a solucione decinie de vineis in agris, pratis, seu alijs locis, de quibus ante dabatur integra decima, apud vos plantatis et plantandis in detraccionem Ecclesie ibidem per censum vnicuique vinee inpositum, licet super hoc vobis dedimus alias nostras litteras, non possimus libertare, propter quod ordi- nauimus per alias nostras literas et statuimus, vt de huiusmodi vineis ammodo ad Castrum in Ybantschitz soluatis penitus nullum censum . Mandantes fidelitati vestre firmiter et expresse, vt omnes conciues vestros nostra in hac parte freti auctoritate, sicut nostram volueritis irremissibilem vitare indignacionem tenere et compellere vtique debeatis, quod a solucione census nostri hactenus nobis ad castrum nostrum annis singulis dati perpetuo absoluti Ecclesie in Ybantschitz vlterius quolibet anno decimam soluere non obmittant debitam et totalem, Rebelles si quos inueneritis nostro nomine grauiter compescendo. Datum Wienne in die Beati Luce Ewangeliste.
(Confirm. a Korolo, m. M., anno 1337. — et a Ladislao r. B. 1453., cujus ultimae confirm. originalis litera exstat in curia ibidem.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCCXC. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/001a8d65-ed99-49fa-9671-143b8983ba8d/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success