Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. L1X. , S. 113
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. L1X. , S. 113
L1X.
Clemens Episcopus, Servus Servorum Dei Dilecto Filio Petro Electo Olomucensi Salutem et Apostolicam benedictionem. Per grandia tuarum dona virtutum, super quibus apud nos multipliciter commendaris, sic tibi nostram benivolentiam vendicasti, quod personam tuam condignis honoribus libenter attoüimus et generosis favoribus prevenimus. Ex tenore siquidem tue peticionis accepimus, quod dudum in ecclesia Saccensi Pragensis diocesis Cano- nicatu et prebenda per obitum quondam Rehwini ipsius ecclesie Canonici vacantibus, tu qui auctoritate bo.me. Johannis Episcopi Pragensis in eadem ecclesia receptus fueras in Canonicum et in Fratrem, prebendam ipsam tanquam tibi de iure debitam a bo.me. Tobia Episcopo Pragensi dicti Johannis successore conferri cum instantia postulasti. Verum quia ad eundem Tobiam fama referente pervenerat, quod quondam Angelus pater tuus Canonicus Pragensis fuerat, tempore quo te genuerat, et in subdiaconatus ordine constitutus, admittere postulatio- nem huiusmodi recusavit. Cumque tu postmodum, quod nullum patiebaris defectum natalium asseruisses coram Episcopo supradicto, cum dictus Angelus antequam Canonicatum et pre bendam in dicta Pragensi ecclesia assecutus fuisset, et subdiaconatus recepisset ordinem, te
6»
44
ex quondam Petrussa matre tua, cum qua idem Angelus legittime contraxerat genuisset, idque tu coram Tobia Episcopo supradicto te obtulisses legittime probaturum, idem Episcopus te ad hanc tuam assertionem probandam admittens iustitia suadente, testes ydoneos quos ad hoc probandum coram eodem Tobia Episcopo produxisti, recipere et diligenter examinare curavit. Et quia de huiusmodi legittimi matrimonii contractu, ac tua ante susceptionem ab eodem patre tuo dictum Subdiaconatus ordinem genitura, etiam antequam tu prebendam pre- dictam assecutus existeres per dictorum depositiones testium eidem Tobie Episcopo constitit evidenter, tibi quem tanquam legittime natum, et alias propter tua merita reputavit ydoneum ad ecclesiasticum beneficium obtinendum, prebendam liberaliter contulit antedictam, teque declaravit dixit et pronuntiavit de legittimo matrimonio fore natum, nullumque in natalibus sustinere defectum prout in patentibus litteris super hoc confectis dicti Tobie Episcopi sigillo munitis plenius dicitur contineri. Nos igitur tuis supplicationibus inclinati declarationem, dictum, et pronuntiationem huiusmodi rata habentes et grata, illa auctoritate apostolica ex certa scientia confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnem defectum si quis intervenisset in illis de apostolice plenitudine potestatis. Tenorem litterarum ipsarum ut de ipsis imposterum certitudo plenior habeatur presentibus inseri facientes, qui talis est. Tobias Dei gratia Episcopus Pragensis universis presentes inspecturis notitiam subscriptorum. Quos reddit interdum que solet frequenter modum quocumque feratur excedere vulgaris fama notabiles consurgens veritatis amande constantia, que nescit angulos querere, hos clariores post detecta falsilogia manifestat, et ideo presentium serie scire vos volumus, quod cum vacante in Saccensi ecclesia nostra, in qua Canonicorum receptio et prebendarum collatio ad nos spectat, prebenda per mortem quondam Rehwini ipsius ecclesie Canonici Petrus Angeli clericus, qui de mandato bo.me. Domini Johannis Episcopi Pragensis predecessoris nostri in eadem ecclesia sub prebendalis beneficii expectatione receptus fuerat in Canonicum et in Fratrem, prebendam ipsam tanquam ei de iure debitam sibi per nos conferri humiliter petivisset, et id ipsum a nobis rogasset Serenissimus Dominus noster Dominus Wencezlaus Boemie Rex Illustris pro eodem, Nos quamquam id quod per eundem predecessorem nostrum erga dictum clericum in hac parte ceptum fuerat, eiusdemque Domini nostri Regis preces vellemus libenter effectu prosequente complere, quia tamen, quod ipse Petrus clericus defectum in natalibus pateretur, ad audientiam nostram i'ama referente pervenerat, pro eo quod quondam predictus Angelus pater eius ecclesie Pragensis Canonicus et Subdiaconus fuerat, predictas preces et petitionem super ancedicte prebende collatione admittere nolebamus. Ipse vero Petrus clericus quod nullum pateretur defectum natalium coram nobis asseruit, utpote quem dictus Angelus pater eius priusquam Canonicatum et prebendam in prefata Pragensi ecclesia assecutus et ad Subdiaconatus ordinem promotus fuisset, ex quondam Petrussa matre ipsius Petri, cum qua predictus pater eius legittime contraxerat, genuisset, quod quidem se obtulit coram nobis legittime probaturum. Nos autem Petrum ipsum ad hanc suam assertionem probandam admittentes iustitia suadente recepimus et examinavimus diligenter testes ydoneos, quos ad hoc probandum coram nobis produxit Petrus clericus memoratus. Et quia de huius modi legittimi matrimonii contractu et sepedicti Petri clerici ante assecutionem Canonicatus
45
et prebende predictorum ac susceptionem ab eodem patre suo Subdiaconatus ordinem geni- tura per dictorum depositiones testium nobis constitit evidenter eidem Petro clerico, quem tanquam legittime natum et alias propter sua merita reputamus ydoneum ad ecclesiasticum beneficium obtineudum, liberaliter prebendam conferimus antedictam, ac ipsum declaramus, dicimus, et pronunciamus de legittimo matrimonio esse natum, nullumque in natalibus sustinere defectum. In cuius rei testimonium et predicti Petri clerici cautelam presentes sibi damus litteras nostro sigillo munitas. Datum Prage anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo septimo VI. Kalendas Octobris, Indictione prima, Pontificatus nostri Anno Nono. Ceterum volumus et eadem auctoritate decernimus, quod tenor huiusmodi sie insertus plenam fidem et probationem faciat tam in iudicio, quam extra iudicium, etiamsi dicte Originales littere ipsius Episcopi Tobie nullatenus apparerent, nec etiam haberentur, nec sit necesse illas de cetero aliquatenus exhiberi. Nulli etc. confirmationis, suppletionis, voluntatis, constitutionis. Datum in Prioratu de Grausello prope Malausanam Vasionensis Diocesis tertio Idus Julii Anno Septimo.
(Ex autographo Regesto Clementis papse V. amii VII. epist. 931. p. 195 in Tabulariis Va- ticanis copiavit Dr. B. Dudik.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) L1X. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/0113d3f6-59cb-428f-b028-cb363611a17a/charter>, accessed at 2024-12-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success