Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLV. , S. 191
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLV. , S. 191


CLV.
j\os Johannes dei gracia Boemie et Polonie rex, Lucemburgensis Comes. Mar- chieque Budissinensis Dominus, ad perpetuam rei memoriam. Ad vniuersorum tam modo superstitum, quam in antea futurorum presentibus volumus peruenire noticiam, Quod reco- gnoscentes Jura et libertates fidelium dilectorum nostrorum Ciuium Brunnensium, quibus freti hactenus vsu longeuo perstiterunt in eisdem, Ipsis dilectis fidelibus nostris Ciuibus Brunnensibus omnibus et singulis, qui superstites sunt, heredibus et successoribus eorum Ciuibus ibidem imperpetuum, qui pro tempore fuerint, talium prerogatiuarum libertates, quas vtique ipsis conpetere, quibusque eos a dudum retroactis temporibus fuisse et esse gauisos, plene nouimus matura deliberacione prehabita. et solempni tractatu super eo, cum lidelibus Regni nostri Baronibus habito, de consilio et consensu eorundem, ceterorumque nostrorum consiliariorum fidelium. denuo concedimus. eosque priuate legis gracia, perpetuo valitura, presentibus insignimus eisdem, quod dicti fideles nostri dilecti Ciues Brunnenses de omnibus ac singulis villis. allodijs, aut agris, seu de possessionibus quibuscumque, quas dicte Ciuitatis
16
122
nostre Rrunnensis Ciues et quilibet eorum, iam Jure hereditario et proprietatis tenent et possident, et quas ipsos. et quemlibet ipsorum justo tytulo jure hereditario et proprietatis habere, tenere, et possidere contigerit in futurum Bornas seu collectas Regales, generales vel particulares nobis, aut heredibus, vel successoribus nostris Regibus Boemie, qui pro tempore fuerint, perpetuo soluere minime teneantur, a quarum solucione ipsos Ciues Brun- nenses, et quemlibet ipsorum eximimus, et presentibus reddimus penitus absolutos, adicientes, quod in omnibus locis villarum, allodiorum, seu aliarum possessionum quarumcumque, quas ijdem dilecti fideles nostri, Ciues Brunenses, jure hereditario, et proprietatis iam tenent et possident, vel quas eos, et quemlibet eorum, jure hereditario et proprietatis, habere et possidere conligerit in futurum, nullus. nec summus Camerarius, nec Subcamerarius, nec Zudarij, nec Prouinciales Judices Morauie quitquam jurisdiccionis vel auctoritatis in posses- sionibus, personis,. aut rebus inquilinorum, aut accolarum earundem vmquam quoquomodo sibi usurpare debeant, seu aliquatenus atlemptare, Sed tantum Judex Ciuitatis Brunnensis, qui iam est, heredes seu successores eius, in perpetuum Judices Ciuitatis Brunnensis predicte, qui pro tempore fuerint in omnibus et singulis questionibus et causis, cuiuscumque generis, seu speciei, nature, aut condicionis existant, nulla causarum quantumcumque ardua excepta, judicandi. et actus iudiciarios exercejidi, liberam habere debeant perpetuo potestatem. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri et Sigillis Maiestatis nostre iussimus commu- niri. Datum Prage, per manns venerabilis Johannis Wissegradensis ecclesie Prepositi, Regni Boemie Cancellarij, Principis nostri dilecti, X°. Kalendas Januarij, Anno domini Millesimo Trecentesimo Decimo nono, Regnorum nostrorum Anno Nono.
(Orig. membran. cum sigillo majori bilaterali rupto in archivo cjusdem civitatis, A. n. 3.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CLV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/0542a840-e979-46b7-890b-d27ec27d540f/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success