Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDLXV. , S. 425
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDLXV. , S. 425


CDLXV.
Apost. 1333. Aos Joannes dei gracia Boemie et Polonie Rex, ac Lucemburgensis Comes. Notum facimus vniuersis presentes literas inspecturis, quod nos disponentes Comodo et incremento Ciuitatis nostre Brunnensis, et eius Incolis graciosius prouidere, Statuimus vo- lentes, vt nullus de Austria Stratam versus Lauschans per Meneys cum rebus et mercibus suis, sed per Brunnam transire debeat quoquomodo, Si quis autem secus contra statutum et mandatum nostrum huiusmodi faceret, rebus et mercibus suis per nostros priuetur offi- ciatos omnino. Volumus eciam, vt omnes Judei nostri Brunnenses pro reparacione murorum et fossati ipsius Ciuitatis quartam partem peccunie, quam Ciues ipsi Communitati ipsius Ci vitatis imponerent forsitan, ipsis Ciuibus Brvnnensibus, absque contradiccione qualibet, debeant tempore quolibet dum oportunum fuerit assignare. Preterea hanc graciam Ciuibus ipsis Brvnnensibus facimus specialem, quod de araturis suis, quas proprijs excolunt sump- tibus, de quibus Monasterijs et Religiosis censum soluunt, nullam bernam, siue steuram generalem inantea soluere teneantur. Insuper eis graciosius indulgemus nichilominus, et fauemus, quod versus Boemiam, quamcumque stratam voluerint, et que ipsis placuerit, cum rebus et mercibus suis, absque impedimento transire, et procedere, libere et sine impedi- mento, debeant atque possiht. Si quis vero ipsos in huiusmodi gracia impedire et turbare
356
conaretur forsitan, is nostram, se indignacionem grauiter nouerit incursurum. In cuius rei
testimonium presentes literas fieri et sigillo nostro iussimus communiri. Datum Parme in die
beati Mathei Apostoli et Ewangeliste. Anno domini Millesimo, Trecentesimo, Tricesimo tercio.
i
(Orig. membran. cum sigillo majori, ex parte lseso, in archivo ejusdem civitatis, F. 1. n. 3.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CDLXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/16fae52b-c23f-47f5-9d41-f3cab0673e2d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success