Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCXCII. , S. 371
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCXCII. , S. 371

CCCXCII.
In nomine Domini Amen. Hinco Dei et Apostolice Sedis gracia Olomucensis Epis copus Omnibus in perpetuum. Ex innata Nobis non solum Benignitatis Clemencia sed pre- elacionis fastigio, ad quod Diuina sumus disposicione vocati, quoslibet nostros tenemur fideles ab imminentibus sibi jacturis et dampnis graciosius preseruare. Noscantur igitur, tam posteri quam presentes, Quod quia fidelis noster dilectus Gerlacus, Aduocatus nostre ciuitatis in Suittauia pro se et heredibus suis, de nostris assensu et conniuencia Judicium ciuitatis ipsius liberum, cum subscriptis suis iuribus et pertinencijs, cum quibus ipsum Judicium, prout in bone memorie domini Brunonis, olim predicte nostre Olomucensis ecclesie episcopi litteris super hoc confectis et datis contentum vidimus, fundatum extiterit, et erectum videlicet tercio denario culparum, omnium causarum in ipso Judicio tractabilium, Stuba balneali, tribus do- mibus censualibus, altero dimidio macello, quatuor panum et sedecim calceorum scampnis in ipsa ciuitate sitis, nec non quatuor laneis cum tribus virgis, in quadraginta laneis ad ipsam ciuitatem pertinentibus et tribus marcis Census in tribus molendinis ante predictam ciuitatem situatis ac Molendino in Bresouia cum tribus rotis, a discreto viro Cristano ciue predicte ciuitatis in Swittawia pro certa et numerata pecunia, iusto empcionis titulo comparauit. Ipse Gerlacus predictas litteras memorati domini Brunonis Episcopi sibi per dictum Cristanum unacum iam dicto Judicio consignatas infortunato perdidit casu, quas successiuo tempore sicut sperabat non potuit aliquatenus rehabere, sepedictum Gerlacum et ipsius heredes legi timus, in empcione predicta Judicij, et Jurium ac pertinenciarum suarum indempnem reddere cupientes, empcionem predictam innouamus et approbamus Judicium ipsum cum memoratis suis iuribus et pertinencijs eidem Gerlaco et heredibus suis, presentis scripti patrocinio ratificantes, et ex certa nostra sciencia confirmamus. Testes empcionis innouacionis appro- bacionis ratificacionis et confirmacionis huiusmodi sunt fideles nostri dilecti Michael de Borow, Wenzussius et Paulus eiusdem filij, Hainlinus dictus Lang Aduocatus noster in Miglicz, Ulmannus dictus Rampolt de Ronberch, et plures alij fidedigni. Actum in Swittavia civitate nostra predicta, et datum ibidem per manus honorabilis viri Joannis Paduani nostre Olo mucensis nec non et Wissegradensis Boleslaviensis et Zadcensis ecclesiarum canonici, Pro- thonotarij nostri dilecti, Anno Domini Millesimo Trecentesimo Tricesimo, XII. Kalendas Februarij, In quorum omnium testimonium et robur perpetuo valiturum presens scriptum fieri, et sigilli nostri fecimus appensione muniri.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCCXCII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/1d05d840-9727-4cac-923e-16657afa73a1/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success