Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. LXIV. , S. 117
LXIV.
3os Elizabeth dei gracia Boemie et Polonie Regina, ad vniuersorum noticiam volumus peruenire. Quod cum Religiose, nobis in Christo dilecte Abbatissa et Sanctimoniales monasterij beate virginis in Ossla mediam partem molendini, siti iuxta viUam Veczmans iure hereditario possideant, aliam quoque mediam partem iusto empcionis tytulo teneant pro suig denariis conparatam, prout ex litteris et testimonio virorum didicimus honestorum, Et iura si que nobis in eodem conpetunt, propter deum dominabus prefatis tenore presencium libere resignauerimus, prout Illustris dominus Johannes Conthoralis noster Karissimus resignauit, volumus vt exnunc ipsum molendinum possidere perpetuo debeant pacifice et quiete, nee aliquis easdem racione dicti molendini inpetat nec aliqualiter inquietare presumat. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri et Sigilli nostri munimine hissimus roborari. Datum Brunne anno Domini Millesimo Trecentesimo Duodecimo III. Idus Augusti, Regnorum vero nostrorum anno Secundo.
48
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) LXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/1fc53f31-09c2-4fdd-b53a-2566a08ed2c7/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success