Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLXIV. , S. 197
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLXIV. , S. 197


CLXIV.
Heinricus de Lipa Capitaneus Regni Bohemie Religiosis ac deuotis domine . . Abbatisse et Conuentui Sanctimonialium Monasterij in Snoyma ordinis Sande Clare sincerum affectum in omnibus complacendi. Noueritis nos Serenissimi domini nostri domini Johannis Bohemie et Polonie Regis cum eis quibus decet reuerencia et honore patentes recepisse literas sub hac forma, Johannes dei gracia Bohemie.et Polonie Rex etc. usque. Datum in
128
Lucenberg Idus Julij Regnorum nostrorum Anno decimo. (Vide n. CLXI.) Cupientes igitur dicti domini nostri Regis et suorum predecessorum per continuarum vestrarum oracionum Suffragia apud deum retributorem bonorum omnium pijs et sinceris affectibus augere salutem necnon vestris commodis et profectibus desiderabiliter ac deuote prospicere predicte com- missionis domini nostri Regis virtute Jura patronatus Ecclesie Sancti Michaelis in Snoyma et Capelle Castri ibidem in vos et vestrum Monasterium pleno Jure transferentes vice ac nomine eiusdem domini Regis earumdem ecclesie et Capelle Jurapatronatus vobis et vestro Monasterio irreuocabiliter damus, concedimus liberaliter ac donamus presencium, quas nostri appensione Sigilli communiri fecimus testimonio literarum. Datum Brunne IUI. Kalendas Septembris Anno domini M°.CCC° vigesimo.
(Orig. membran. cum sigillo bene conservato in archivo Societatis Jesu Znoynw apud C. R. Gubem. Brunae sub lit. D. n. 45.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CLXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/31c336bf-5c4d-444f-977c-a804ab66dd47/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success