Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLXVI1I. , S. 199
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLXVI1I. , S. 199


CLXVI1I.
Keuerendo in Christo patri ac domino domino Chunrado Olomucensi Episcopo Johannes dei gracia Abbas ecclesie sancte.Marie Scotorum in Wienna Judex et conseruator 3Ionasterij Welegradensis a sede apostolica subdelegatus sicut in litteris subdelegacionis plenius continetur, Salutem et Mandatis apostolicis humiliter obedire, Quoniam sufficienter reperimus et complete cognouimus per testes ydoneos per Abbatem et Conuentum eorumque procuratorem de Welegrad Cisterciensis ordinis, Olomucensis diocesis, productos quos au- diuimus et examinauimus diligenter, ac eciam per duas litteras cum nouem Sigillis appensis tam nobilium quam clericorum sigillatas hoc publicum esse et notorium, et famam existere communem, quod dominus Stezlaus de Sternwerch piscaciones in Costelan dictorum Religi- osorum, et Siluas eorum ad villas suas videlicet Polswicz, Nakonicz, Costelan pertinentes,
17
130
quarum siluarum mcle apertissime sunt distiucte, violenter occupauit, et adhuc contra deum et iusticiam detinet occupatas, vnde solum deum pre oculis habere volentes, et sapientum vsi consilio auctoritate nobis tradita et commissa in dicto negocio processimus diffinitiue condempnando prefatnm nobilem de Sternwerch, et ipsum ad restitucionem predictarum siluarum et piscacionum fore cogendum, decernendo non obstantibus excepcionibus per suum accusatorem propositis, quas ad consilium iurisperitorum non admisimus sicut nec debuimus iure prohibente, Quare vobis in virtute sanctc obediencie et sub pena suspensionis ab ingressu Ecclesie, quam exnunc prout extunc in vos ferimus, si mandatum nostrum, ymo pocius apostolicum neglexeritis adimplere, auctoritate apostolica districte precipiendo manda- mus, quatenus predictum Nobilem publice moneatis et per vos seu per alios vestris pijs monitis inducatis, ut dictas Siluas et piscaciones dictis Abbati et Conuentui integraliter restituat, cum dampnis illatis et expensis huius rei causa factis, et eosdem Religiosos viros predictis bonis vti pacifice et libere permittat, seu alias cum ipsis amicabiliter componat infra hinc et diem beati Martini proxime affuturam, alioquin exnunc, prout extunc dictum Nobilem de Sternwerch singulis diebus dominicis et festiuis excommunicacionis vinculo innodatum per nos ymmo verius Auctoritate apostolica publice coram populo in ambone vestre Ecclesie Kathedralis ac omnium aliarum Ecclesiarum vestre diocesis, ubi vobis videbitur expedire, deuuncietis, seu denunciari facietis, Mandantes ipsum ab omnibus christi fidelibus arcius euitari, donec omnia predicta bona integraliter restituat et condigne satisfaciat dampnis et expensis. Datum Wienne Anno domini M°CCC°XX proxima feria sexta post natiuitatem virginis Marie.
(E codice Ms. fot. 27. in archivo ejus dem monasterii apud C. R. Gubern. Brunn».)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CLXVI1I. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/3233e7e0-0831-4056-816a-c52c4730eb53/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success