Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXIII. , S. 229
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXIII. , S. 229

CCXIII.
Dt. Pragce V. Idus Augusti, 1322. J^los Johannes dei gratia Boemie et Polonie rex ac Lucenburgensis comes ad uni- uersorum notitiam presentibus uolumus peruenire. Quod nos uenerabilis Conradi Olomucensis episcopi principis nostri dilecti merita et obsequia, quibus nostre celsitudini retroactis tem- poribus ee exhibuit, et multipliciter studuit complacere diligentius attendentes, sibi et dicte ecclesie sue Olomucensi ut in quatuor suis oppidis uidelicet Swittauia, Mogelicz, Cremsir et Wischow in eorum quolibet unum iudaeum et a iudeorum et aliorum impetitionibus, ac ex- actionibus et iudiciis quibuscumque liberum et solutum ad eundem episcopum et etiam ecclesiam suam Olomucensem solumodo habentem respectum habere et tenere ualeat, gra- tiosius concedimus presentibus perpetuo ualituris quas in premissorum testimonium sigillo nostre Majestaüs iussimus communiri. Datum Prage anno domini millesimo trecentesimo uigesimo secundo. V. Idus Augusti, regnorum vero nostrorum anno XII.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/3b2fd9d0-38f3-43e0-ae5e-0896ea213f47/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success