Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCLXI. , S. 267
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCLXI. , S. 267

CCLXI.
Jfcigo Protiba de Buchlauicz Notum facio vniuersis presens scriptum visuris, Quod honorabiles et Religiosi viri dominus Fridericus Abbas et Conuentus Monasterij Welegra- densis octo laneos, quos in villa Luschicz iusto proprietatis titulo possidebant, ob respectum seruiciorum meorum, mihi ex eorum liberali beneuolencia ad vite mee tempora sub condi- cionibus infrapositis concesserunt, videlicet quod eosdem octo laneos per octo annorum curricula libere possidere debeam, nullum soluens Censum Monasterio autedicto, Eisdem vero octo annis expletis predictis Abbati et Conuentui vnum fertonem grossorum Pragen- sium denariorum Morauici ponderis de quolibet laneo singulis annis in festo beati Martini Episcopi ex integro constringar soluere, difficultatis et contradiccionis cuiuslibet scrupulo non obstante, Cum autem dominus vniuersorum, ad cuius vocacionem nulli licet quiescere, me de hoc medio tulerit, prefati VIII. lanei cum Juribus et appendicijs suis quibuscumque ad predkti Monasterij possessionem secundum formam pristinam redigentur, quod eciam fieri debet, si ante finem octo annorum predictorum sepedicti lanei, secundum quod promisi, locati non fuerint, ut de eis predictus Census dicto Monasterio non valeat deriuari. Cuius rei testes sunt Nobiles viri, dominus Ygramus de Vngersperch, Nicolaus de Blissicz, Jessco de Muta, Stephanus de Morawan, necnon fratres mei, Jeronimus et Slabiborius, quorum omnium sigilla vnacum meo in Robur validum presentibus sunt appensa. Datum in Bizencz Anno domini M°. CCC°. XXIIII°. VIP. Idus Maij.
(E codice Ms. steculi XV. fol. 66. v. in archivo ejusdem monasterii apud C. 11. Gubern. Brunse.)
t
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCLXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/3b45dd29-c9a6-47f3-ab43-72ea0c3e03b1/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success