Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCLXXLX. , S. 363
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCLXXLX. , S. 363


CCCLXXLX.
öerenissime principisse, D. Elisabeth, D. gr. regine Boemie illustri, sorori sue carissime, Carolus, eadem gratia rex Vngarie, salutem et continua prosperorum successuum incrementa. Si Dei misericordia per votiuos successus de sua ineffabili prouidentia nos leti- ficasset, sicut hac — — — ita et casum miserabilem et decessum lucubrem preclarissimi filii nostri, ducis Ladislai, vobis proh dolor! cogimur nunciare. Et licet proximitatis idemtitas, et consanguinitatis indissolubilis vnio, dudum inter nos diuinitus ordinata, quam ab vno stipite, tanquam germani gradu proximo, deriuamus, fuisset sufficiens; tamen propter depri- mendam elationem superbam regum et principum circum adiacentium regnorum vobis et magnifico principi D. Joanni, regi Boemie, et comiti Lucelburgensi, carissimo contorali vestro, nostroque fratri et amico predilecto, mala machinantium mediante dispensatione su- preme sedis, sine qua esse non poterat inter predictum filium nostrum, vestramque flliam fedus matrimonii non absque prouida deliberatione duxeramus ordinandum. Verum quum predicto D. regi, precordiali nostro, quamdiu presentis vite possibilitas in nobis subsistere poterit in hoc mundo, in prosperis et aduersis diligenti fauore adesse volumus, nos semper ad sua beneplacita offerendo, quod et per ipsum nobis fieri presumimus firma fide, loco et tempore oportunis; excellentiam vestram, regalem affectum fraternali sub certa confidentia requirimus per presentes, quatenus taliter et tam diligenti sollicitudine dicto D. Joanni, regi suadere velitis, quod singularis amicitie fauor, que inter nos hactenus viguit, in futuro vigeat, sinistra loquentium suggestione friuola non obstante, vt in incepto amicabilis vnionis pro- posito, seu perseuerantia, Deo volente votiua dierum longitudine, mutuo inuicem nos et ipsi valeamus gratulari, et in virtute valida et brachio extento nobis rebellantium colla conterere superborum. Ceterum petimus nos, quod noua, presertim ex parte dicti D. regis Boemie, si que vobis constant, et etiam alia, que scitis de vniuersis mundi partibus nobis per latorem presentium, mediantibus vestris litteris, velitis intimare. Date in alto lapide die Cinerum. Anno domini MCCCXXLX.
(Feje,r T. VIII. V, III. p. 366.) /
r
294
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCCLXXLX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/4aeb0df5-e055-4955-94cf-ba50fb126d3f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success