Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCV. , S. 306
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCV. , S. 306
CCCV.
l%os Frater Fridericus Abbas Scedlicensis, ad vniuersorum noticiam inperpetuum volumus peruenire. Quod nos omnes gracias et donationes, quocumque censeantur nomine et in quibuscumque rebus consistant, per Generosam ac Illustrem dominam, dominam Elyzabeth quondam Bohemie et Pülonie Reginam Reuerende in Christo domine Abbatisse et Conuentui Monasterij Aule Sancte Marie in antiqua Brunna indulta speciali deuocione, quam ad idem Monasterium habere dinoscitur pro sue, et predecessorum suorum animarum remedio, et salute, modo quocumque traditas, atque factas, et adhuc faciendas, prout in suis litteris ipsi
237
domine Abbtisse et eius Conuentui super eo datis lucidius continetur expressum, Nec non omnes Oraciones, Vigilias, Elemosynarum daciones aniuersaria et singula alia pietatis opera, ad que ipsa domina Abbatissa et eius Conuentus in recompensam predictis graciis et dona- cionibus, ipsis factis se obligauerunt, uel adhuc obligauerint, prout similiter in earum literis ipsius Domine Elyzabeth super, eo datis plenius continetur expressum, auctoritate paterna, ymmo verius Capituli generalis Anno Domini M°.CCC°.XXV°. celebrati, tempore ipsius Capituli generalis nobis, in hac parte tradita et concessa, sub penis que interuenire poterunt ratificamus approbamus, et ex certa nostra sciencia nostro accedente consensu expresso et beniuolo perpetuo confirmamus, harum, quas nostro Sigillo sigillari fecimus testimonio literarum, Datum Brune XII. Kalendas Februarii anno M°.CCC°.XXVP.
(Orig. membran. cum sigillo rupto in archivo ejusdem monasterii apud C. R. Gubern. Iirunte sub lit. A. n. 16.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCCV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/57284d79-847f-460a-a29a-c5f5bd776b3a/charter>, accessed at 2025-01-29+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success