Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XII. , S. 443
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XII. , S. 443
XII.
J\os Wenceslaus dei gracia Bohemie et Polonie rex Notumfacimus vniuersis pre- sentes literas inspecturis, quod nos volentes prepositum s. Petri in Brunna in suis conseruare iuribus fauore et ut in Ponauia et alii homines ad ipsam preposituram pertinentes nec non clerici et domus prepositure in qua morari consueuit, ipsius prepositure prepositus sub ecclesia et arce, ac domus ipsius ecclesie inter ipsam ecclesiam et murum ciuitatis ibidem site, eisdem iuribus et libertatibus frui debeant et gaudere, quibus eo tempore, quo magister Petrus protonotarius noster, nunc Pragensis prepositus, fuit ibidem prepositus sunt gauisi. Mandamus camerario, subcamerario, iudici et ciuibus Brunnensibus, ceterisque officialibus in Morauia presentibus et futuris, ut eiusdem hominibus, clericis, domibus et areis iura et libertates quas sicut prediximus eo tempore quo predictus Magister Petrus ibidem fuerit prepositus, habuerunt in collectis, contribucionibus, exaccionibus seu solucionibus, quibus- cunque infringere aliquatenus non presumant. In cuius rei fidem et testimonium presentes literas fieri ac sigillis maiestatis nostre iussimus communiri. Datum Prage anno domini Millesimo Trecentesimo sexto, quarto Idus Januarii. Indiccione quinta. Regnorum nostrorum anno primo.
(E confirmatione Ludowici regis 1525 — in Codice Ms. Miscell. dipl. et cpistolar. — scc. XVII. — Nr. II. F. 11. — in arch. capituli Olomucensis copiavit Ant. Boczek.)
374
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/5de1de9e-c74a-4649-9eb7-c6cf881bf231/charter>, accessed at 2025-01-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success