Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDXLVII. , S. 413
CDXLVII.
j\os Carolus, dei gralia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque rex, princeps Sallerhitanus et honoris ac montis sancti Angelt dominus, notum facimus tenore presencium, quibus expedit vniuersis: Quod cum magnifici principes, domini Albertus et Otto dei gracia duces Austrie et Stirie, fratres nostri karissimi, cum inclito principe, domino Johanne, Bohemie rege illustri, siroiliter fratre nostro reuerendo, in pacis composicionem et concordie vnionem nobis insertis et annexis, anno in presenti deuenissent, et hoc nobis in quodam registro notificantes, diligentius petiuissent, dictam composicionem et pacis vnionem per nos acceptari, ratificari et nostris litteris confir- mari. Nos volentes, vota dictorum dominorum ducum, fratrum nostrorum, et consilia in omnibus licitis et honestis effectualiter adimplere, sicut semper meminimus nos fecisse, atten- dentes quoque pacem, omni parcium fore bonam, prefatam composicionem pacis et vnionem concordie acceptamus, ratificamus, approbamus, et presentibus nostris, peudentis sigilli nostri munimine roboratis litteris confirmamus, demptis tamen et exceptis abinde sanctissimo in Christo patre nostro, domino Sumpmo pontifice, et sacro-sancta romana ecclesia, matre nostra, item excellentissimis principibus, dominis Philippo Francie, et Roberto Sycilie regibus, ac dominis delphinis, patruis et fratribus nostris, totaque domo eorum, nostra progenie, item domino Ladislao, rege Polonie, socero nostro, et prenominatis dominis Alberto et Ottonc ducibus fratribus nostris, omnibus quoque fidelibus, familiaribus et adiuratis nostris, ac omniuin horum principatibus, regnis, terris et dominiis, contra quos et eorum quemlibet nolumus aliquo aduersitatis vinculo obligari; litteras etiam vniuersas et singulas, inter eosdem dominos Albertum et Ottonem duces, fratres nostros ab vna, et nos ab altera, vsque modo confectas et habitas, saluas et illesas in suis plenis viribus volumus et relinquimus permanere. Ita videlicet, quod presentibus litteris nostris confirmatoriis nulla omnino litterarum hactenus inter nos habitarum paciatur in suo robore aliquam lesionem. Datum in alto castro. In die beati Clementis, pape et martyris. Anno domini millessimo, CCC. tricesimo secundo.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CDXLVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/70fc88d5-ed7b-4acf-9cc6-e95524258ecc/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success