Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. LX. , S. 115
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. LX. , S. 115


LX.
tremens Episcopus Servus Servorum Dei Dilecto Filio Petro Electo Olomucensi Salutem et Apostolicam Benedictionem. Grata devotionis studia, quibus sedem apostolicam revereris, et multiplicia tuarum dona virtutum exposcunt, ut te et Olomucensem ecclesiam illa gratia prosequamur, quam tuis et eiusdem ecclesie necessitatibus fore credhnus opportuna. Petitio siquidem tua nobis exbibita continebat, quod Episcopatus Olomucensis adeo in tempo- ralibus est collapsus, quod vix adicere poterit ut resurgat. Quamobrem nobis humiliter supplicasti, ut in relevamine Episcopatus eiusdem providere tibi de opportune subventionis auxilio dignaremur. Nos igitur tuis supplicationibus inclinati Preposituras quas in Pragensi et Wissegradensi, ac Canonicatus et prebendas, quos in eadem Pragensi Wratislaviensi et Saccensi ac Obedientias, quas in ipsis Pragensi Wissegradensi et Saccensi ecclesiis Pragensis diocesis obtines, tibi per decennium post tempus suscipiendi a te consecrationis munus auctoritate apostolica de speciali dono gratie reservamus. Ita quod illos interim retinere licite valeas sicut prius, ac in relevamine ipsius Olomucensis Episcopatus, fructus, redditus et proventus percipere ex eisdem. Decernentes ex nunc irritum et inane si secus super hiis a quoquam qua vis auctoritate contigerit attemptari. Non obstantibus generalis Concilii et aliis quibuscumque constitutionibus in contrarium editis seu quibuscumque statutis et consuetudi- nibus contrariis ecclesiarum predictarum, iuramento, confirmatione sedis apostolice, seu quacumque firmitate alia roboratis, aut quibuscumque privilegiis indulgentiis et litteris apo- stolicis generalibus vel specialibus, de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum
debeat in presentibns fieri mentio specialis. Nulli etc. nostre reservationis et constitutionis etc. Datum in prioratu de Grausello prope Malausanam Vasionensis Diocesis tertio Idus Julii Anno Septimo.
In eumdem modum Dilecto filio Johanni Electo Viterbiensi et . . Abbati Monasterii Luthomuslensis Pragensis Diocesis, ac Magistro Ulrico de Pabeniz Doctori Decretorvm Canottico Otomuceusis etc. Grata etc. ut in proxima superiori usque tventio specialis verbis competenter, mutatis. Quocirca mandamus quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel aliuin seu alios eidem Electo super premissis eflicacis defensionis presidio assistentes non permittatis eum super preposituris, canonicatibus, prebendis et obedientiis supradictis ac ipsorum fructibus per dictum decennium contra lniiusmodi reservationis et decreti nostrorum tenorem ab aliquibus indebite molestari. Molestatores lniiusmodi nec non contrarios quoslibet et rebelles quicunque fuerint per censuram ecclesiasticam appellatioue postposita compescendo. Non obstantibus omnibus supradictis seu si aliquibus communiter vel divisim a prefata sit sede indultum, quod interdici suspendi vel excommunicari non possint etc. usque mentionem. Datum ut supra.
(Ex autographo Regesto Clementis papae V. anni VII. epist. 032. pag. 196 in Tabulariis Vaticanis copiavit Dr. B. Dudik.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) LX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/71895562-fdcf-408f-82d4-d8b3a83fcefe/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success