Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCLXXXV. , S. 291
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCLXXXV. , S. 291

CCLXXXV.
J^os Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex ac Lucemburgensis Comes, Te- nore presencium Notumfacimus vniuersis, Quod constitutus in nostri presencia fidelis noster Hrutho de Rutenstein, nobis humiliter supplicauit, vt quia villam in Cluppicz cum suis Juribus, appendicijs et pertinencijs vniuersis, quam nos seu predecessores nostri a Jenczone de Nasch- mericz, et Hermanno de Hostim comparauimus tytulo empcionis et eidem Hruthoni dedimus iure hereditario in solutum seu solucionem Ducentarum et quinquaginta Marcarum argenti Morauici ponderis, sexaginta quatuor grossos pro Marca qualibet computantes, quam eciam villam cum suis pertinencijs Ipse Hrutho fideli nostro Henrico de Schenkenberg genero suo pro eadem summa pecunie Jure hereditario vendidit, iterato predicte vendicioni nostrum ndhibere consensum Regium dignaremur. Nos igitur propter multa seruicia, que nobis et predecessoribus nostris Idem Hrutho prestitit vtiliter, ipsius precibus fauorabiliter inclinati, vendicioni dicte ville, cum suis appendicijs et pertinencijs vniuersis facte per Hruthonem predictum dicto suo genero consensum nostrum Regium impertimur, Volentes eundem Hen- ricum de Schenkenberch, ac suos heredes et successores predictam villam, cum suis vniuersis et singulis pertinencijs et Juribus, iure hereditario habere et inperpetuum possidere, pote- statem sibi nichilominus plenam vendendi permutandi, obligandi et disponendi quomodolibet concedentes ac premissa omnia ratificantes, et ex certa nostra sciencia confirmantes. Harum testimonio literarum sigilli nostri robore signatarum. Datum Prage XI. Kalendas Maij Anno domini Millesimo trecentesimo vicesimo quinto.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCLXXXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/718e3033-05e1-432e-9c2d-9d6387a1265a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success