Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDXLV. , S. 411
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDXLV. , S. 411


CDXLV.
Hynco dei et apostolice sedis gracia Olomucensis Episcopus, Omnibus in perpe- tuum, Ex incumbenti nobis pastoralis officij dignitate vniuersis Religionum ordinibus nos recognoscimus obligatos, illis tamen Religiosis personis, que spretis huius seculi oblecta- cionibus atque pompis semetipsas spontanee abnegantes in humilitate sedula secuntur sponsum suum dominum Jesum Christum magis nos reputamus obnoxios, vt eis in ipsarum necessi- tatibus prout nobis est possibile succuramus, hoc nobis Ecclesiastica mandat auctoritas, racio nos instruit, et sanctorum Patrum statuunt sancciones, Hinc est quod cum Illustris domina, Domina Elyzabeth Regina diue recordacionis quondam domini Wenceslai Bohemie et Polonie Regis Relicta, domum et Capellam Regiam Sancti Wenzeslai in Ciuitate Brun- nensi sitam, quam ex donacione Serenissimi domini nostri, domini Johannis Bohemie et Polonie Regis, ac Comitis Lucenburgensis habuerat, Monasterio Aule Sancte Marie in Suburbio Ciuitatis Brunne sito, Cuius Monasterij predicti Rex et Regina fundatores existunt in persona Abbatisse donauerit, et ipsam Capellam cum omnibus Juribus, libertatibus ac omni dominio in Abbatissam et Conuentum transtulerit pleno iure, Petentes instanter, vt ipsam donacionem ratam habere et eandem Capellam Custodie predicti Monasterij incorpo- rare, auctorizare et confirmare, prout ad nostrum spectat officium dignaremur. Nos quoque super hijs diligenti et «natura deliberacione prehabita, Honorabilium virorum dominorum Jenczonis decani, Sboronis prepositi, Andree Archidiaconi, Tociusque nostre Olomucensis Ecclesie Capituli consilio et expresso consensu, ad honorem et laudem altissimi sueque
342
matris sanctissime Marie virginis gloriose, In cuius nomine iam dictum Monasterium est constructum, Predictam Capellam Regiam Sancti Wenczeslai cum Jurepatronatus omnibus vtilitatibus et libertaübus, et omni alio iure proprietate et dominio in ipsum Monasterium Aule Sancte Marie transferimus et transfundimus, et eandem Capellam Custodie ipsius Mo- nasterij coadunamus vnimus et incorporamus, Statuentes mandantes ordinantes et confirmantes, vt omnia Jura libertates et dominia que ipsius Capelle fuerant, de cetero sepedicti Monasterij censeantur, et vt Custrix que nunc est, vel que pro tempore fuerit de Capella ipsa et bonis disponendi et ordinandi plenam liberam et omnimodam habeat potestatem, Statuimus insuper, precipimus et mandamus, quatenus Custrix que nunc est, vel que pro tempore fuerit, per honestum et discretum Presbiterum, quem nobis seu dyocesano qui pro tempore fuerit pre- sentare tenebitur, in Capella ipsa faciat statutis temporibus in diuinis officijs congrue de- seruiri, Presbiterum tamen sie presentatum, Abbatissa ipsius Monasterij, vna cum Conuentu suo reuocare et mutare poterunt quocienscumque ipsis placuerit, pro sue libito voluntatis, In quorum testimonium presentes literas fieri, et sigillorum nostri ac nostre Olomucensis Ecclesie Capituli procurauimus munimine roborari. Actum et datum Prage in Curia nostra Anno domini Älillesimo CCC°.XXXII°. decimo Kalendas Octobris.
(Orig. membran. cum duobus sigillis la,sis in archivo ejusdem monasterii apud C. R. Gubern. Bruna, sub lit. G. a. 28.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CDXLV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/72db51b7-c330-44e9-b3be-94ff9e1135c1/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success