Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. GCCXXXIII. , S. 331
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. GCCXXXIII. , S. 331

GCCXXXIII.
iMos Ysaldis diuina prouidencia Abbatissa, totusque Conuentus de Osla Vallis sancte Marie, Ordinis Cisterciensis, Notum fore facimus omnibus presentes inspecturis, quod nos matura et communi deliberacione discretis uiris Perlino uecnon Thyrmanno ciuibus in Monte uendidimus de bonis Monasterii nostri duarum marcarum redditus videlicet pro duodecim marcis Morauici ponderis pro qualibet Marca sexaginta quatuor grossos computatis, adicientes vero condicionem talem, quod dicti ciues dictarum duarum marcarum redditus filie sue Ca- tharine apud nos sub uita regulari degenti usque ad obitum suum libere assignant, et re- signant ipsas ad usus suos necessarios conuertendos. Post obitum uero prenotate Katherine prenominate due marce ad nos aut ad Abbatissam que pro tempore illo fuerit et ad conuentum sine omni contradiccione libere redibit et firmiter permanebit. Datum in Osla anno domini M°.CCC°.XXVII°.XV°. Kalendas Maij. In cuius rei testimonium presentes sigilli nostri mu- nimine fecimus roborari. Acta sunt hec in presencia Domini Martini Prepositi, Christiani Confessoris, Eberhardi, Johannis, Capellanorum, Katherine Priorisse, Clare Subpriorisse, Mechtildis Cellerarie, et aliis pluribus fide dignis.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) GCCXXXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/818157d5-27eb-466e-8cce-1dd71d3c7b4c/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success