Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. X. , S. 79
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. X. , S. 79

X.
]\Jos Albertus dei gracia Romanorum Rex, semper Augustus. Ad vniuersorum noti- ciam cupimus peruenire, Quod attendenjes puritatem fidei, et constanciam incorruptam, quibus Prudentes viri Consules, et vniuersi Ciues de Brunna, dilecti nostri fideles, erga nos enitere multiformiter dinoscuntur, Ipsis omnes gracias, libertates, donaciones, Priuilegia et Jura ab inclite recordacionis Rudolfo, Rege Bohemie, nostro filio et Principe Karissimo ipsis con- cessas, et concessa, Necnon gracias et donaciones eisdem Ciuibus Brunnensibus per Illustrem Fridericum, ducem Austrie, filium et Principem nostrum Karissimum, de nouo concessas, Approbamus, ratificamus, et presentibus confirmamus, firmiter promittentes, quod vniuersa dampna, que ijdem Consules et Ciues de Brunna ab inimicis nostris sustinuerunt, et susti- nebunt, ipsis integraliter refundemus. Presencium testimonio litterarum nostri Sigilli robore signatarum. Datum in Castris apud Znoymam. Anno.domini Millesimo, Trecentesimo, Septimo, XVI. Kalendas Nouembris, Regni vero nostri Anno decimo.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) X. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/84cd4a2e-b799-404b-90de-bd0dbfa29a75/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success