Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDLXI. , S. 422
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDLXI. , S. 422


CDLXI.
Vniuersis Christi fidelibus, Nos Prepositus . . Magistra . . Priorissa totusque Conuentus Ecclesie sancte Marie in Treueroyde ordinis sancti Augustini cupimus fore notum. Quod cum reuerenda domina Elizabet bis Regina Bohemie cum Angneta filia sua Ducissa Polonie deuocionis causa reliquias sanctorum nostre Ecclesie duxerit visitandas et humiliter ac deuote sibi de predictis reliquijs ob dei intuitum aliquid postulauerit inpartiri, Nos igitur precibus reuerendi patris et domini nostri domini Walrami Archiepiscopi Coloniensis et earundem inclinati vnum vas vitreum inpletum de sacro oleo sancte Katherine quod de ossibus eiusdem minutis profluxit et emanauit duximus largiendum, quod vniuersis et singulis sub nostris sigillis appensis significamus. Datum Anno Domini M°.CCC°. Tricesimo Tercio, feria secunda proxima post festum beatorum Petri et Pauli apostolorum.
(Orig. membran. cum duobus sigillis in archivo monasterii „Aula S. Maria!" apud CR. Gubern. Brume sub lit. D. n. 18.)
353
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CDLXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/8587ac18-dfd1-4e1a-9db2-e8f1943cbfa0/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success