Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCLXXII. , S. 356
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCLXXII. , S. 356


CCCLXXII.
J\os Elizabeth dei gracia Regina, Domini Wencezlai Boemie, et Polonie olim Regis Belicta ad vniuersorum noticiam tam presencium, quam futurorum, tenore presentium volumus peruenire, Quod ad laiidem omnipotentis dei, ob reuerenciamque gloriose genitricis eins Vir- ginis Marie, vineam quandam in Hustopecz sitam in antiquo monte Monasterio siue domui beate virginis predicte in Monte Syon, siue Strahow, ordinis Premonstratensis Pragensis Dyocesis, vt de ipsa vinea fratribus siue Conuentui predicte domus, singulis annis fieret solacium, siue pitancia specialis, dedimus, et donauimus, liberam omni Jure, et libertate, quibus libertari libere vinee consueuerunt, quam pro nostra parata comparauimus pecunia, in nostrorum remissionem peccaminum, nostrorumque predecessorum remedium salutare. Cumque vero Abbas et Conuentus predicte domus, dictam vineam multis tenuissent tempo- ribus pacifice et quiete, visum fuit in oculis omnium, quod propter loci distanciam gravemque vecturam, multaque alia legitima impedimenta, mal um habita deliberacione, de consensu omnium, votoque vnanimi dictam vineam vendere deberent, et alia bona equiualencia ipsis accomoda pro eadem pecunia comparare. Accedentes itaque ad nostram presenciam dicti Monasterii Abbas et Conuentus nobis humiliter supplicarunt, ut h'uic vendicioni nostrum da- remus consensum et fauorem, quatenus Abbati et Conuentui Monasterii Brunouiensis, Ordinis sancti Benedicti, dicte Pragensis dyocesis possint vendere, et titulo vendicionis tradere, omni Jure et libertate quibus nos ipsis dictam vineam dederamus. Nos vero ipsam vendicionem
287
iustam et necessariam decernentes, eam approbauimus, et presentibus approbamus de nostri consensus plenitudine et fauore, Volentes ut Abbas et Conuentus predicti Monasterij Bruno- uiensis memoratam vineam teneant libere, liberam omni Jure et Übertate, quibus posset aliqua vinea libertari Jure hereditario, siue proprietario, temporibus profuturis. Et ut presen tibus, et predictis tam vendicioni, quam libertati maioris firmitatis robur accedat, presentem literam nostro maiori, et Abbatisse et Conuentus nostre fundacionis Monasterij Aule sancte Marie, ordinis Cisterciensis, Olomucensis Djocesis, Sigillis dedimus in testimonium super eo. Actum et datum in predicto Monasterio Aula sancte Marie Kalendas Novembris Anno domini Millesimo Trecentesimo vicesimo octavo.
(Orig. membran. cum duobus sigillis, quornm primum bilaterale majus bene conservatum, alterum vero minus valde Isesum est, in archivo monasterii Rayhradensis T. e. II. -/,. Excussum apud Dobner Monument VI. p. 55.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCCLXXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/89067149-df91-4a4d-8559-14f50a29d2e5/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success