Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XV.* , S. 82
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XV.* , S. 82




XV.*
M. hechoncius canonicus Olomucensis testamento legat IV. laneos in Bistricz et quintum ibidem — curiam in Neredin cum alterodimidio laneo solvente — e quibus bonis altare S. Aegidii dotauit et curiam in Neredin vicarie contulit — de quinto laneo in Bystricz dabit vicarius marcam — in anniuersario domini Theodorici Episcopi Olomucensis tres fertones et vnum fertonem in anniversario meo — quod altare cum predictis rebus contuli filio Wenceslai Radslao de Dyrsicz — ut tamquam vicarius ecclesie ea tam diu teneat donec fit canonicus — post eius mortem de vicaria ista disponat capitulum. — collationem sibi reservat ad tempora vite. — Executores Fabianus Custos Olomucensis. Magister Ste- phanus canonicus Olomucensis, et Wenceslaus famulus episcopi de Dyrsicz dictus. cui Wen- ceslao dat domum suam in Olomuc tenendam. — Item legat ad ambitum ecclesie Olomucensis construendum VIÜ. marcas — Canonicis VI marcas. Vicariis cum magistro III marcas.
13
Item Prebendatis II. marcas. Item ut in ecclesia S. Petri lII fenestre fiant in mitra altaris sub eodem fundamento ipsam eleuando pro XII. marcis. — Item fratribns predicatoribus III marcas. — Fratribus minoribus II marcas. — Item fratri Mathie predicatori meo germano IV. marcas cum duobus iumentis — Item dominabos in Tussnowicz. a quibus habui bene- ficium do VIII. marcas, ut mei habeant memoriam in oracionibus — Rogo ut sepeliar in capella S. Egidii quam rebus meis dotavi — Testes dominus Theodricus prepositus de Wol- framskirchen et dominus Martinus et dominus Luczko canonici Olomucenses. et Ortolphus vicarius et Magister Otto scole — Acta sunt hec anno 1308. »
(E codic« II. f. 87. in archivo capituli Olomocensis exlraxit Ant. Boczek).
XVI. Bernhardus de Cimburg vendit Stanimiro (de Letomc?) XIII In neos et molendinum in
villa Paezendorf. Dt. in Cimburg. 1308. *)
Aotum sit vniuersis presens scriptum inspecturis, quod Nos Bernhardus dictus de Cimburc filius quondam domini Stiborij de Lipnicz de consensu Sophye vxoris nostre et filiorum nostrorum. honesto viro Stanimiro et heredibus suis rite et rationabiliter vendi- dimus decem laneos. hoc est sex marcas redditus annuatim primo pro octuaginta et quatuor marcis. Item ibidem vendidimus sibi tres laneos et molendinum pro triginta et duabus marcis. Item siluam pro quarta dimidia marca ibidem. Item curiam nostram ibidem dedimus sibi possidendam iure quod vlgariter dicitur Purchrecht pro decem marcis, hec omnia ipsi ven didimus in villa nostra dicta Paczndorf per predictum Stanimirum iure hereditario cum » heredibus suis potenter et quiete possidenda cum omni vtilitate et iuridicione. secundum reliqui vicini sui possident hereditates. Huius rei testes sumus nos Wraczlaus dictus de Mesihors, nos petrus miles de Opatouicz, nos Fridricus de Ratkow, nos Zbizlaus de Tyrnavia, Nos Woyzlaus dictus Stricz, Nos Vrsus de Opatowicz, Nos Wulzko miles ibidem, Nos Wyecen ibidem, nos Mzoim ibidem, Nos Vlricus dictus de Ronberc, et filius noster Pertoldus, nos Heroldus de Lizecz, nos Maczko de Letowicz, Nos Hartwic ibidem, nos Petrus de Krscina. In huius rei testimonium predicto Stanimiro hanc literam damus sub nostro promisso et dilecti fratris nostri Stiborii appensione nostrorum sigillorum communitam. Actum et datum in Cinburc Anno domini Millesimo trecentesimo octauo.
(Originale in archivo capituli Olomucensis. — Cop. in Cod. U. f. 94. ibidem).
xvn.
Woko de Krawar profitetur, quod ab Ekkone. magistro ordinis Militic e templi per Bohe-
miam et Morariam opidum Setteinz et castrttm Vreundsberg in Emphiteosim ad XXXI
nimos aeeepit. Dt. Dominica ^Inrocavit^ 1308.
In Nomine Domini Amen. Quoniam scriptum est. ut locus calumpniarum non pateat insidiis et litium ac iurgiorum materia sopiatur, opus est gestis caducis mortalium adhibere
*) Confer annum 1316.
14
litterarum est testium efficax fulcimentum. Qua in re nos Bocco de Chrawar et heredes nostri ad universorum notitiam presentibus volumus devenire, quod nos et heredes nostri exstantes et futuri de licentia magistri ordinis generalis militie templi et de magnifici prin- cipis Domini Friderici Austrie et Styrie ducis omnimoda voluntate a fratre Eckone magistro ordinis dicti domorum per Boemiam et Moraviam, consentientibus fratribus eius, recepimus in Emphyteosim usque ad triginta uiium annorum spatium continue numerandum oppidum Setteinz cum castro Vreundsberk et omnia bona ibidem sua et ordinis memorati ad haben- dum, tenendum et possidendum, et quidquid nobis de heredibus nostris predicto salvo iure dominii et proprietatis et salvis conditionibus in hoc instrumento siue pagina insertis deinceps placuerit faciendum, accessibus et egressibus suis, et cum omnibus et singulis que habent supra se, seu intra vel infra se in integrum omnique iure, usu seu requisitione ipsis termino aliquo pertinente, quo bona idem frater Ecko nomine nostro se possidere constituit usque quo ipsius rei seu bonorum possessionem acceperimus corporalem, hanc autem receptionem in Emphyteosim et omnia supra et inferius conscripta fecimus nos Bokko predictus sub hiis condicionibus et pactis actis et initis expressim inter nos et fratrem Eckonem supradictum videlicet, quod a nobis, heredibus successoribusque nostris quibuscunque super iure patro- natus et presentandis personis ad ecclesias ibidem constructas et construendas, quas sibi et ordini suo dicto reservavit, nec transire voluit cum universitate nullum impedimentum inferatur, quarum quelibet liberum habebit laneum cum annona missali que vulgariter Tetzin dicitur, unam mensuram siliginis et aliam avene de quolibet laneo, decimumque laneum absolute cum omnibus utilitatibus que exinde poterunt provenire. Molendinum quoque in Seteinz per ipsum fratrem Eckonem Ecclesie ibidem assignatum eidem Ecclesie remanebit et deserviet inconcusse. Durantibus insuper predictis annis, si aliquod lucrum ex inventione metalli vel minere cujuscumque in dictis bonis accesserit, pars media solummodo nobis cedet reliquam vero dictus frater Ecko et sui integre obtinebunt. Transactis itaque tringinta cum uno annis predictis nova emphyteotica Concessio fiet, hoc ordine reservato, quod omnes utilitates cum usufructibus, villis, castris, civitatibus, quas in dictis bonis informare poterimus habere vel locare et eidem reservata preter arat — — — — quas propriis sumptibus et laboribus instaurabimus, quarum utilitas ad nos pertinebit libere et absolute. Preterea aquam que Rok- nitz dicitur et ab utroque latere — — — unius lanei Niernbergensis in latum longumque mensurando usque ad medium aque Bersch cum piscinis quoque pascuis molendinis et apum examine que — — — — comparare poterunt araIuris suis et ad mensam dicti ordinis spectantibus possidendi et utifruendi idem frater Ecko et sui successores liberam habeant potestatem locandi, etiam amicum vel famulum in bonis predictis, qui nobis et ordini servire voluerit et valebit, dicti fratres libera licentia perfruentur, si quid vero extra predicta iura aquam Roknitz usque ad terminos antedictos utilitatis vel commodi ut puta munitio seu quevis alia provisio vel augmentum accesserit laboribus nostris vel fratrum dictorum suffra- gantibus pro utraque parte per medium dividetur. Ceterum si nos vel heredes sive successores nostri infra prenotatos triginta et unum annos non possemus informare bona predicta singula et locare, ex tunc silva resultans et inculta omni iure quo prius ad dictos fratrem Eckonem
15
et ordinem redeat eo ipso et hoc adiecto, ut pro qualibet villa informata per nos aut succes- sores nostros seu fratres ordinis predicti de lignis silve que remanserit tantum assignetur ut in lignis sufficientibus sit contenta. Deinde in silva nondnm exculta conceditur nobis et heredibus nostris, de gratia ordinis speciali venandi, piscandi, ligna resecandi et deferendi pro nostris necessitatibus libera licentia et facultas. Eademque gratia et libertatibus in silvis et aqua universaliter per bona predicta fratribus dicti ordinis nihilominus reservatis. Quodsi partem nostram in bonis predictis nos aut heredes successoresque nostros de consilio et consensu ordinis vendere, commutare, seu obligare continget, eodem iure quo et nos emptor huiusmodi vendendo, locando seu utifruendo plenius perfruetur. Promittentes nos Bokko de loco premisso pro nobis, nostris' heredibus et successoribus quibuscumque prefatum ordinem et personas manutenere in omnibus et fovere, et eciam omnia et singula in hoc contractu contenta firma et rata habere, et non contra facere vel venire, nec litem nec controversiam ei fratri Eckoni successoribus suis seu ordini occasione dictorum bonorum quocunque iure vel consuetudine muniti ullo tempore inferre nec inferenti consentire • sub pena refectionis dampnorum et impensarum litis et extra sub obligatione omnium bonorum nostrorum et pena soluta vel non omnia rata maneant supra et inferius consignata, renunciantes nomine quo supra omni iuri nostro certa et spontanea vohmtate, donantes eidem fratri Eckoni et ordini ex causis predictis simpliciter et irrevocabiliter inter vivos quideunque res nostre vel bona plus valeant. Renunciantes insuper nomine, quo supra feci, privilegio exceptione doli mali, defensioni, actioni .et omni alio auxilio iuris canonici vel civilis, quod nobis posset, aut successoribus nostris, ne conscripta servaremus, in presenti pagina seu contractu in toto vel in parte aliquod auxilium impertiri. In cuius rei certitudinem perpetuam sigillum prefati magniiici principis Domini Friderici Austrie et Styrie ducis cum sigillis dominorum sub- scriptorum presentibus obtinuimus appendendum, videlicet Conventus nostri in Scheykowitz, Domini Philippi de Bernstein Camerarii Moravie, Protiue de Dobrawitz, Johannis de Meserietz, Dywisschii de Sternwerk, Hartlebii de Boskowitz, Withigonis dicti de Sutsch, presentibus testibus pluribus fide dignis. Acta sunt hec anno Domini millesimo trecentesimo octavo in capite ieiunii domihica, qua canitur invocavit.
(Neuere Abhantll. der k. böhm. Gesellschaft der Wissenschaaften. Prag. 1798. II. B. 2. Abth.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XV.* , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/8a483b9a-906f-46eb-b8f6-fac409922580/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success