Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCXIX. , S. 318
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCXIX. , S. 318


CCCXIX.
«Johannes Episcopus seruus seruorum dei Dilecto filio.. Archidiacono Pragensi salutem et apostolicam benedictionem. Conqueste sunt nobis dilecte in Christo filie . . Abbatissa et Conuentus Monasterij sancte Clare de Znoyma ordinis eiusdem sancte Olomucensis diocesis, quod Predericus Feik et Hermannus filii quondam Fridrici de Somburk fratres laici Pragensis diocesis super quibusdam pecuniarum summis terris possessionibus et rebus alijs iniuriantur eisdem, Ideoque discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus partibus conuocatis audias causam et appellacione remota debito fine decidas, faciens quod decreueris per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gracia odio uel timore subtraxerint censura simili appellacione cessante conpellas ueritati testimonium perhibere. Datum Auinione X. Kal. Decembris. Pontificatus nostri anno Decimo.
cccxx.
Johannes, papa XXII.' constituit abbates Gradicensem, Zabrdowicensem et Milocensem
inquisitores de peracta electione abbatis monasterii Lucensis, in qua Johannes canonicus
Siloensis unanimiter electus est. Dt. Amnione IV. Kalend. Decembris 1326.
•Johannes Episcopus Servus Servorum Dei Dilectis Filiis .. Gradicensis et Zaber- dowicensis ac Milocensis Olomucensis et Pragensis dioc. Monasteriorum Abbatibus Salutem et Apostolicam Benedictionem. Sollicitudo Ecclesiarum et Monasteriorum omnium ad Romanum Pontificem in eminent^ sedis apostolice speculo presidentem imminet generalis ut studiose vigilans super eam qualitatem status Ecclesiarum et Monasteriorum ipsorum circumspiciat et consideret diligenter attenteque provideat ut ingressum Canonicum habeant quibus committenda sunt regimina eorundem, ne sub umbra Pastorum lupi vel mercenarii presint illis qui sub- stantiam eorum devorent, corpore marceant et dampnabiliter animas decipiant subditorum. sed tales ad huiusmodi regimina deputentur per quorum ministerium fructuosrim Ecclesie ac Monasteria prefata eorum gubernationi commissa tam salubriter quam utiliter cooperante Domino prosperentur. Insinuante siquidem nobis dilecto filio Zacharia Canonico Monasterii Lucensis Premonstratensis ordinis Olomucensis Diocesis suo proprio ac procuratorio nomine dilectorum filiorum Henfici in Olahwicz, Peregrini in Hard., Ottonis in Pravitz, Franselini in Schataw, Nicolai in Prenticz, Johannis in Dyax, et quamplurium aliorum dicti Monasterii Canonicorum quorum se procuratorem fore dicebat, accepimus quod dudum Monasterio ipso per obitum quondam Johannis eiusdem Monasterii Abbatis, Pastoris regimine destituto, Dilecti filii Conventus dicti Monasterii dilectum filium Johannem dictum Lupum Canonicum Monasterii Syloensis dicti Ordinis Pragensis Diocesis in Abbatem ipsius Monasterii Lucensis infra tempus debitum per formam compromissi concorditer elegerunt, dictusque Johannes electus cum idem Monasterium Syloense tunc temporis vacaret consentiendi electioni huiusmodi a superiore
249
suo non petita nec obtenta licentia, quamvis illam obtinuerit a dilectis filiis Conventu ipsius Monasterii Syloensis electioni consensit eidem, ipsamque procuravit per dilectum filium . . Patrem Abbatem eiusdem Lucensis Monasterii confirmari, ac sibi a venerabili fratre nostro . . Episcopo Olomucensi iuimus benedictionis impendi, dictique Monasterii Lucensis suscepit regimen et se ingessit et ingerit administracioni Lucensis Monasterii prelibati. Quare dictus Zacharias suo et procuratorio nomine predicto humiliter supplicavit ut dignaremus an huiusmodi obtenta licencia et consensus prestitus subsisterent declarare, et si carerent iuribus eidem Monasterio Lucensi paterne consulere, ac ei de persona ydonea providere. Nos igitur si premissa veritate nitantur attendentes in electione prefata dictorum Conventus Lucensis voluntatum uuicordium extitisse et propterea pro dicta electione ac persona sie electa quodammodo presumentes discretioni vestre per apostolica scripta commitimus et mandamus quatinus vos vel duo aut unus vestrum superni Regis pacifici nomine invocato, si Johannem Lupum Zachariam prenominatos et alios Canonicos supradictos ad eam, reducere poteritis concordie unionem, quod ipsi Zacharias et alii Canonici annuant, ut idem Johannes Lupus remaneat in regimine Lucensis Monasterii antedicti, electionem predictam auctoritate nostra confirmare curetis supplentes prefatum defectum qui in consensu huiusmodi intervenit eique facientes a suis subditis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Recepturi ab eo postmodum nostro et Ecclesie Romane nomine fidelitatis solite iuramentum iuxta formam quam sub bulla nostra vobis mittimus interclusam formam autem iuramenli quod dictus Johannes Lupus pre- stabit nobis per vestras litteras suo sigillo signatas per proprium nuncium quantotius destinetis. Si vero prefatos Zachariam, alios Canonicos et Johannem Lupum ad premissam concordie reducere nequiveritis unionem, huiusmodi electionem et consensum irritos et inanes auctoritate decernatis eadem, et post huiusmodi decretum nostrum eisdem Conventui Lucensi liberam auctoritate predicta licentiam concedatis, ut extunc de novo eidem Monasterio Lucensi provideant per electionem vel postulationem Canonicam de Abbate. Volumus autem quod huiusmodi decretum nostrum ad consequeutiam non trahatur. Datum Avinione IIU. Kalendas Decembris Anno Undecimo.
(Ex autographo Regesto Johannis, paps e XXII. mini XI. part. I. pag. 163, epist. 395. in Tnhuluriis Vaticanis copiavit Dr. B. Dudfk.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCCXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/9a384e54-cc9c-4577-adbe-89df1dad16c8/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success