Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCLXV. , S. 272
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCLXV. , S. 272



CCLXV.
In nomine domini amen. Quoniam ea que aguntur in tempore ne cum lapsu tem- poris elabantur, necesse est ea scripturarum ac testium munimine roborari. Ego igitur Siffridus de Vgez, vniuersis tam presentibus quam futuris harum litterarum serie recognosco. Petrum de Schasslawicz iudicium ville mee Dytreichsdorf dicte, apud Conradum dictum Cyger verum et legittimum dicti iudicii heredem et possessorem, pro certa pecunie summa, scilicet, pro duodecim marcis grossorum denariorum Pragensium Morauici pagamenti. de consensu meo pleno fauore et voluntate ac omnium heredum meorum emisse, et vero em- cionis tytulo conparasse, cum vniuersis ac singulis iuribus et condicionibus, quibus dictus Conradus Cyger predictum iudicium dinoscitur possedisse, Et quia villam predictam Dytreichs
203
dorflf, Idem Petrus repperit desertatam, vnde villam eandera et aliam quarum quelibet Dyt- reichsdorf nuncupabitur, transplantare, et inter aquas Oderam et Pleysnam, cum laneis. quidquid ibidem extirpari poterunt et haberi, que eciam ville, iure Olomucensis ciuitatis vti debent, de nouo locare tenebitur iuxta posse, quarum villarum iudicium, tamquam vna foret villa, dictus Petrus habebit et possidebit hereditarie perpetuo, ipse suique heredes ac suc- cessores, cum vniuersis iuribus et condicionibus infrascriptis, Incole vero ville antique Dytreichsdorf. Siue aduene ibidem manere volentes, a die residencie ipsorum sex annis plenam habebunt libertatem. Noue vero ville Dytreichsdorf incole et cultores decem aunis continuis plenam habebunt et omnimodam libertatem, quibus expletis, quilibet laneus vnam dimidiam marcam argenti. diuisim scilicet, in die scilicet sancti Georgij vnum fertonem . et in die sancti Michaelis, vnum fertonem, annis singulis censuabit. Item quatuordecim lanei. olim ad villam, que Fridrichswalde dicitur, mensurati, ad nouam villam Dytrkhsdorf. pertinebunt, Jura vero Petri iudicis predicti ac omnium heredum ac successorum suorum hec sunt. Primo quidem dictus Petrus, septimum laneum vtriusque Dytrichsdorf. quotquot extirpati ibidem locati fuerint, et adiuncti, habebit censualem, Item tria molendina . vbicunque in aqua vtraque instaurare poterit, instaurabit. Item, vnum laneum liberum . quem solus colet. possidebit. Item vnam tabernam liberam possidebit, Item macella et pistrinum libera possi debit, Item omnes mechanicos . quicumque se ibidem receperint, cuiuscumque operis fuerint. liberos habebit, Item de iudicio . tercium percipiet denarium Ego vero duos . Si qua vero pena ad vnum solidum, aut solido minus se extenderit, hanc penam percipiendi aut dimit- tendi plenam habeat potestatem, Item vecturam currus sui. omnium lignorum preter robora stubarum perpetuo liberam habebit. Preterea si qua michi, aduersus eum super quocumque casu siue causa conpetere videtur accio. hanc prosequi debeo iure, nullum sibi violenciaui inferendo, quod si in aliquam penam inciderit. non ampliorem penam, qua alter communis homo pacietur. Testes igitur horum sunt . Henricus aduocatus Olomucensis . Theodricus dictus Schrollo, Allexius, Wismannus. et Peczoldus. ciues in Olomuncz. Vt igitur hec vniuersa et singula supratacta nullius malitie zelo possint inposterum violari, presentem pa- ginam appensione mei sigilli duxi roborandam. Actum et datum Olomucz anno domini Millesimo trecentesimo, vigesimo quarto, IUI Nonas Septembris.
(Ex original! in archivo Capituli Olomucensis copiavit Ant. Boczek.)
CCLXVI. '
Johannes, papa XXII. hortatur. . regem Fraucice, ut Johanni, regi Bohemice, suadeat. qui ad vacantem ecclesiam Olomucensem personam ad honorem dei et vtilitatem eccleske idoneam nominare procuret. Dt. Avinione V. Kalend. Octobris 1324.
Johannes Episcopus Servus Servorum Dei. . Regi Francie Salutem et Apostolicam Benedictionem. Consueta benignitate recepimus Regalis excellentie litteras, per quas tua sublimitas nos rogavit, ut ecclesie Olomucensi vacanti, quam Carissimus in Christo filius noster Johannes Rex Boemie illustris nobis nominandam duceret preficere dignaremur. Verum
26*
204
quia Rex prefatus qnamdam personam ad ipsius ecclesie regimen, que magis ad actus bellicos, quam Pontificale officium exercendum apta et parata fore dicitur, nominarit. Serenitatem tuam attentius exhortamur quatinus prefato Regi suadeas, ut personam sibi gratam et ydo- neam, quam ad honorem Dei, et eiusdem utilitatem ecclesie absque nostre lesione conscientie prefici valeat in eadem, nominare procuret, nam de tali, tibi et sibi proponimus in hac parte quantum cum Deo poterimus complacere. Datum Avinione V. Kal. Octobris Anno nono.
(Ex autographo Regesto Johannis papse XXII. anni IX. epist. 6. pag. I. in Tabulariis Vaticanis copiavit Dr. B. Dudik.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCLXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/a0e21651-c78b-4355-be25-a19434e175d3/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success