Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCLXXXI. , S. 364
CCCLXXXI.
J\os Johannes de Chrawar Summus Olomunczensis Camerarius vnacum Dirzlao fratre nostro karissimo Recongnoscimus tenore preseucium vniuersis Quod quia probe matrone et honeste Borsuzlawe Relicte Rudlini quondam prouincialis nostri in villa nostra Below et heredibus ac successoribus ipsius conferimus Judicium liberum alterumdimidium laneum liberum, Tabernam inibi liberam in qua quater in anno Cereuisia braxari poterit et debebit, alia enim que in dicta Taberna propinanda fuerit Cereuisia, in nostra Ciuitate Wockinstat censemus comparandam, Ortum ibidem liberum, Tercium insuper de omnibus in dicto Judicio causis emergentibus denariumf tollendum dicte Borsuzlawe et heredibus ipsius ac successoribus admittimus et donamus. Pretaxata vero omnia et singula in presenti litera premissa pro duobus laueis quos Rudlinus prouincialis predictus noster hactenus in villa nostra Scirbine
295
libere possidebat conferimus libere Jure hereditario et in perpetuum contulimus Borsuzlawe et heredibus ac successoribus ipsius predicta tenenda possidenda et babenda cum suis omnibus vtilitatibus et prouentibus retinenda. In cuius rei testimonium presentes fieri fecimus nostri Sigilli munimine roboratas super eo. Datum per manus Jobannis Jvncfrow nomine nostri, Anno domini Millesimo Trecentesimo vigesimo Nono, Dominica qua cantatur Osana. Testes huius sunt Dominus. .. Dominus Thobias fratres dicti de Stralcc, Dominus Wocko et Benessius fratres de Schitin et alij .. fide dingni.
(Orig. membran. cujus sigillum avulsum est in archivo monasterii Fuloecensis apud C. R. Guborn. Brunn; sub lit. J. n. 2.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCCLXXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/a19db2e5-b2c4-425e-979c-62f19edb97e1/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success