Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCLIII. , S. 260
CCLIII.
Aos Conradus, dei gracia Olomucensis Episcopus, Recognoscimus, nos Serenissimi principis domini nostri, domini Johannis Boemie et Polonie Regis, litteras non cancellatas non abolitas, nec in aliqua sui parte viciatas sub eius sigillo maiori pendenti recepisse et legisse per omnia in hec verba. Nos Johannes dei gracia Boemie et Polonie rex etc. usque Datum Prage Kalendas Octobris, Anno domini 1323. (Vide n. CCXLVIII. h. T.) Nos igitur ipsius domine Begine Elizabeth deuocionis affectu et salubri proposito in hac parte moti, eiusque precibus nobis cum instancia oblatis, benignius inclinati, premissa singula iuxta continenciam et modum expressum superius rata habentes et grata approbamus et auctoritate ordinaria fauorabiliter confirmamus, Sigillum nostrum ad perpetuam rei memoriam presentibus
191
in testimonium appendendo. Datum Brunne Anno domini Millesimo Trecentesimo vicesimo- tercio, VIII°. Idus Nouembris.
(Orig. membran. cum sigillo bene conservato in archivo monasterii „Aula S. Mariae- apud C. R. Gubcrn. Brunte. sub lit G. n. 11.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCLIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/a9af792a-8140-44b7-9d48-6724205fa524/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success